EN | ES |

979

979


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

Ct

15

259 JUS REG. MONT. LIB. IV, CAP. 11.

III. 8 4. Sed eum magis veritas oculata fide quam per aures animis hominum infigatur, ideo necessarium duximus, post tractatum hujus materie exemplis eciam demonstrare, quatenus possint non solum auribus, sed eciam inspeccione oculorum igno- rantes modum istarum probacionum sie verissimum retinere,

$ 5. Nec aliquis ad probandum admittatur, quo? probato nullum offerret adminiculum sue cause; nihil enim valet expec- tare, ubi non proficit expectatum, et peccatum ost fieri per plura, quod fier poterit per pauciora.

$6. Debent insuper probaciones juxta descripcionem divorum imperatorum esse ab omni dubio expiate fulgentique lumine similes elucere. Quis enim hoc approbat sane mentis, ut unus testis appreciatus precio aut victus precibus alterum vincat? nam nihil carius emitur, quam quod precibus impetratur. Undecum- que tamen ille testis veniat, aut eciam quantumcumque notus ot idoneus: in contractibus, quibus non affuit, nec viderit nec audierit contrahere litigantes, nec eciam reddita racione aliqua sui dicti debeat perhibere testimonium veritat, que in hae parte ipsi penitus est aliena. Nam testes interrogandi sunt inter cetera, an viderint an audiverint, per que verba contraxerint litigantes, prout sancti evangeliste suum testimonium affirmando dixerunt: Quod vidimus, scimus, et quod scimus, testamur, et testimonium nostrum verum est. Ergo a contrario sensu, quod est in jure validissimum argumentum, causam ignorantis falsum est testi- monium et lege divina prohibitum per manum infallibilis vivorum et mortuorum judicis inter cetera sic conscripta: Ne falsum? contra proximum tuum dices (sic) testimonium. $ 7. Falsidicus enim testis tribus personis est obnoxius: primo Deo, cujus pre- senciam contempnit, qui in omnium presens est judicio; deindc judici, quem 8 menciendo fallit; postremo innocenti, quem falso ledi ttestimonio. ' Tamen" uterque reus cst, et qui veritatem occultat,

f) falsus E, falsicus V. g) quem bis in. am Rande spüter nach- getragen. h) Corr. statt cum nach W, E, V.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile