Ct
15
259 JUS REG. MONT. LIB. IV, CAP. 11.
III. 8 4. Sed eum magis veritas oculata fide quam per
aures animis hominum infigatur, ideo necessarium duximus, post
tractatum hujus materie exemplis eciam demonstrare, quatenus
possint non solum auribus, sed eciam inspeccione oculorum igno-
rantes modum istarum probacionum sie verissimum retinere,
$ 5. Nec aliquis ad probandum admittatur, quo? probato
nullum offerret adminiculum sue cause; nihil enim valet expec-
tare, ubi non proficit expectatum, et peccatum ost fieri per plura,
quod fier poterit per pauciora.
$6. Debent insuper probaciones juxta descripcionem divorum
imperatorum esse ab omni dubio expiate fulgentique lumine
similes elucere. Quis enim hoc approbat sane mentis, ut unus
testis appreciatus precio aut victus precibus alterum vincat? nam
nihil carius emitur, quam quod precibus impetratur. Undecum-
que tamen ille testis veniat, aut eciam quantumcumque notus ot
idoneus: in contractibus, quibus non affuit, nec viderit nec
audierit contrahere litigantes, nec eciam reddita racione aliqua
sui dicti debeat perhibere testimonium veritat, que in hae parte
ipsi penitus est aliena. Nam testes interrogandi sunt inter cetera,
an viderint an audiverint, per que verba contraxerint litigantes,
prout sancti evangeliste suum testimonium affirmando dixerunt:
Quod vidimus, scimus, et quod scimus, testamur, et testimonium
nostrum verum est. Ergo a contrario sensu, quod est in jure
validissimum argumentum, causam ignorantis falsum est testi-
monium et lege divina prohibitum per manum infallibilis vivorum
et mortuorum judicis inter cetera sic conscripta: Ne falsum?
contra proximum tuum dices (sic) testimonium. $ 7. Falsidicus
enim testis tribus personis est obnoxius: primo Deo, cujus pre-
senciam contempnit, qui in omnium presens est judicio; deindc
judici, quem 8 menciendo fallit; postremo innocenti, quem falso
ledi ttestimonio. ' Tamen" uterque reus cst, et qui veritatem occultat,
f) falsus E, falsicus V. g) quem bis in. am Rande spüter nach-
getragen. h) Corr. statt cum nach W, E, V.