EN | ES |

979

979


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

30

194 JUS REG. MONT. LIB. III, CAP. 6.

res transit cum suo onere et honore. § 2. In vendicionibus et empcionibus consensum debere8 intercedere palam est. Ceterum) si? contrahentes in ipsa empcione dissenciunt, sive in precio, sive in aliquo alio, empcio imperfecta est; si enim emptor credit se emere partes aliquas in laneo civili, et venditor vendat in laneo abbatis: hic in corpore dissenttur, ergo empcio nulla est. Plane si in nomine erratum sit, de corpore autem constat, nulla dubitacio est, quin empcio valeat et vendicio, tali dubio non obstante; nihil enim impedit error nominis contractum, si de corpore tantum constet, quia in corpus consensum est. 8 3. Illud autem imperfectum esse constat negocium, cum emere volenti sic venditor dicit: Quanti velis, quem equum putaveri, aut quanti estimaveris, habebis emptum. 8$ 3a. Sciendum est enim, obscuri- tatem pacti nocere pocius debere venditori, qui id dixit, quam emptori, quia potuit re integra negocium apcius declarare; nam sermo dubius regulariter interpretandus est in prejudicium pro- ferentis. $ 4. Semper enim ad communem intellectum verborum recurrendum est, et verba in eo sensu tenere debemus, quem solent recte intelligentibus generare; jam non debemus verbum ex verbo, sed sensum ex sensu transferre, quia plerumque, dum proprietas verborum attenditur, sensus veritatis amittitur. Nam in omni contractu verba deserviunt intencioni, et in Jure nimia subtihtas reprobatur. $ 5. Item antequam fit perfecta empcio et vendicio, cum adhue locus sit penitencie, potest emptor vel venditor sine pena recedere ab empceione vel vendicione. Ita tamen impune recedere eis permittimus, nisi jam arrarum nomine aliquid datum fuerit; hoc enim subsecuto 3s, qui recusat adimplere contractum, siquidem emptor, id perdat, quod dedit, si vero venditor, duplum restituere compellitur, licet nihil super arris expressum sit. 8 6. Sed iste modus emendi ac vendendi precipue in novis invencionibus frequencius locum habet, quia postquam contrahentes emerunt simul et de precio convenerunt, soluta jam aliqua parte preci principalis aut nomine arrarum data, tunc) emptor argentifodium illud intret aut alium mittat suo nomine ad videndum, an sibi rem sic emptam expediat retinere, an recedere a contractu et perdere, quod Jam solvit; nisi tunc

g) Corr. nach W, E, V statt prebere et. h) Corr. nach W statt sive.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile