10
15
20
30
194 JUS REG. MONT. LIB. III, CAP. 6.
res transit cum suo onere et honore. § 2. In vendicionibus et
empcionibus consensum debere8 intercedere palam est. Ceterum)
si? contrahentes in ipsa empcione dissenciunt, sive in precio, sive in
aliquo alio, empcio imperfecta est; si enim emptor credit se emere
partes aliquas in laneo civili, et venditor vendat in laneo abbatis: hic
in corpore dissenttur, ergo empcio nulla est. Plane si in
nomine erratum sit, de corpore autem constat, nulla dubitacio
est, quin empcio valeat et vendicio, tali dubio non obstante;
nihil enim impedit error nominis contractum, si de corpore
tantum constet, quia in corpus consensum est. 8 3. Illud autem
imperfectum esse constat negocium, cum emere volenti sic
venditor dicit: Quanti velis, quem equum putaveri, aut quanti
estimaveris, habebis emptum. 8$ 3a. Sciendum est enim, obscuri-
tatem pacti nocere pocius debere venditori, qui id dixit, quam
emptori, quia potuit re integra negocium apcius declarare; nam
sermo dubius regulariter interpretandus est in prejudicium pro-
ferentis. $ 4. Semper enim ad communem intellectum verborum
recurrendum est, et verba in eo sensu tenere debemus, quem solent
recte intelligentibus generare; jam non debemus verbum ex verbo,
sed sensum ex sensu transferre, quia plerumque, dum proprietas
verborum attenditur, sensus veritatis amittitur. Nam in omni
contractu verba deserviunt intencioni, et in Jure nimia subtihtas
reprobatur. $ 5. Item antequam fit perfecta empcio et vendicio,
cum adhue locus sit penitencie, potest emptor vel venditor sine
pena recedere ab empceione vel vendicione. Ita tamen impune
recedere eis permittimus, nisi jam arrarum nomine aliquid
datum fuerit; hoc enim subsecuto 3s, qui recusat adimplere
contractum, siquidem emptor, id perdat, quod dedit, si vero
venditor, duplum restituere compellitur, licet nihil super arris
expressum sit. 8 6. Sed iste modus emendi ac vendendi precipue
in novis invencionibus frequencius locum habet, quia postquam
contrahentes emerunt simul et de precio convenerunt, soluta
jam aliqua parte preci principalis aut nomine arrarum data,
tunc) emptor argentifodium illud intret aut alium mittat suo
nomine ad videndum, an sibi rem sic emptam expediat retinere,
an recedere a contractu et perdere, quod Jam solvit; nisi tunc
g) Corr. nach W, E, V statt prebere et. h) Corr. nach W statt sive.