EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1500. 115

obductum in pristinam claritatem revocasti, tu denique mansuetudinis, cle- mentiac, liberalitatis omnes in me servando numeros explevisti; quod valeo, quod vivo, quod in studiis vel vita ipsa mihi dulcioribus conquiesco, id tibi totum debeo et tibi uni acceptum refero: tantumque abest, ut haec ex me- moria reiecerim, ut tandem singula non modo verbis verum et vultu et toto pene corpore prae me feram, nihil esse cogitans animi tam sordidi tamque angusti, quain officia, videlicet quae rependere nequeas, nec ea quidem velle debere: cum praesertim, qui gratiam habet, (ut quodam loco scribit Cicero) in eo ipso, quod habet, referre quoque videatur. Nam et purus ille nec fu- catus amor non semper donis, quippe quae et ab hostibus quandoque prae- stantur, sed multo magis fide sinceritateque dignoscitur. Imitabor itaque optimos illos sed alioquin pauperes debitores, qui magnitudinem aeris alieni et pro- fessione nominis et magnae fidei compensatione dissolvunt. Quodsi quispiam lynceis quasi oculis in penetralia nostri cordis irrumpat, ibidem te sculptum indelebiliter trabalique velut clavo infixum protinus agnoscet. Quoniam vero latentes humani pectoris recessus, soli rerum opifici Deo pervii, corporis sensibus inspici nequeunt, tentavi mentis arcana, quoad licuit, Musis ipsis loquentibus, patefacere: non quod inde aliquid me novi splendoris allaturum tibi viro clarissimo nunquamque satis laudato confidam (id enim esset Oceano fluctus addere et ventos, quod aiunt, retibus captare), sed ut meum in te amorem notum omnibus testatumque relinquam. Caeterum nullus opinor ea dicendi copia, his eloquentiae opibus abundat, qui tuas Jaudes non dico ampli- ficare sed cursim et per capita numerare ac nudas rerum summas attingere queat: cum videlicet tanto sis ingenio, tam facili, tam perspicaci, ut quibus in singulis excellere alii magnum putant, tu in universis pariter emineas, parum- que tibi videatur alios prudentia et autoritate superare, nisi modestia quoque ct humanitate pervincas. Nam probitas, iustitia, religio tuum pectus atque animum quasi gratissimum aliquod domicilium templumque delegerunt. Tu. ferme solus in tanta huius seculi caligine ausus lucem sperare veluti contra torrentem perditissimorum morum brachia tendere non cessas magnamque adeo reipublicae partem, quae difficillimis temporibus carere tua opera vix potest, firmis valentibusque humeris sustines, ut me hercule saepe obstupescam, unius ut hominis vires tanto perferendo oneri pares esse valeant: tuam namque in Regiam Celsitudinem fidem nihil attinet nostro testimonio comprobare, cum illa uno omnium consensu maxima semper admiribilisque praedicetur, tantae- que pietatis constans opinio cuncta per ora volitet claraque omnium voce celebretur. Et hoc quidem effecit, ut in animum inducerem me non parum abs te gratiae initurum, si maximi eiusdemque christianissimi regis, apud quem amplissimum dignitatis gradum obtines, eximias animi corporisque dotes, licet magis confidenter quam copiose, celebrarem. Qui enim possum homo modicae literaturae. summum atque adeo omnium clarissimum principem laudibus aequare, cuius excellens ingenium, singularis virtus, incredibilis sapientia bello ac pace in dies magis magisque clarescit. Nihilo certe melius quam si vel Choerilus Alexandrum vel Maevius Augustum decantaret. Quibus tamen utrisque (sit veritati locus) hic noster longe antecellit, si quidem nec victrices illorum lauros auratosve currus aut onusta spoliis trophaea cum huius pietate, religione

gr


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile