1500. 115
obductum in pristinam claritatem revocasti, tu denique mansuetudinis, cle-
mentiac, liberalitatis omnes in me servando numeros explevisti; quod valeo,
quod vivo, quod in studiis vel vita ipsa mihi dulcioribus conquiesco, id tibi
totum debeo et tibi uni acceptum refero: tantumque abest, ut haec ex me-
moria reiecerim, ut tandem singula non modo verbis verum et vultu et toto
pene corpore prae me feram, nihil esse cogitans animi tam sordidi tamque
angusti, quain officia, videlicet quae rependere nequeas, nec ea quidem velle
debere: cum praesertim, qui gratiam habet, (ut quodam loco scribit Cicero)
in eo ipso, quod habet, referre quoque videatur. Nam et purus ille nec fu-
catus amor non semper donis, quippe quae et ab hostibus quandoque prae-
stantur, sed multo magis fide sinceritateque dignoscitur. Imitabor itaque optimos
illos sed alioquin pauperes debitores, qui magnitudinem aeris alieni et pro-
fessione nominis et magnae fidei compensatione dissolvunt. Quodsi quispiam
lynceis quasi oculis in penetralia nostri cordis irrumpat, ibidem te sculptum
indelebiliter trabalique velut clavo infixum protinus agnoscet. Quoniam vero
latentes humani pectoris recessus, soli rerum opifici Deo pervii, corporis
sensibus inspici nequeunt, tentavi mentis arcana, quoad licuit, Musis ipsis
loquentibus, patefacere: non quod inde aliquid me novi splendoris allaturum
tibi viro clarissimo nunquamque satis laudato confidam (id enim esset Oceano
fluctus addere et ventos, quod aiunt, retibus captare), sed ut meum in te
amorem notum omnibus testatumque relinquam. Caeterum nullus opinor ea
dicendi copia, his eloquentiae opibus abundat, qui tuas Jaudes non dico ampli-
ficare sed cursim et per capita numerare ac nudas rerum summas attingere
queat: cum videlicet tanto sis ingenio, tam facili, tam perspicaci, ut quibus in
singulis excellere alii magnum putant, tu in universis pariter emineas, parum-
que tibi videatur alios prudentia et autoritate superare, nisi modestia quoque
ct humanitate pervincas. Nam probitas, iustitia, religio tuum pectus atque
animum quasi gratissimum aliquod domicilium templumque delegerunt. Tu.
ferme solus in tanta huius seculi caligine ausus lucem sperare veluti contra
torrentem perditissimorum morum brachia tendere non cessas magnamque
adeo reipublicae partem, quae difficillimis temporibus carere tua opera vix
potest, firmis valentibusque humeris sustines, ut me hercule saepe obstupescam,
unius ut hominis vires tanto perferendo oneri pares esse valeant: tuam namque
in Regiam Celsitudinem fidem nihil attinet nostro testimonio comprobare, cum
illa uno omnium consensu maxima semper admiribilisque praedicetur, tantae-
que pietatis constans opinio cuncta per ora volitet claraque omnium voce
celebretur. Et hoc quidem effecit, ut in animum inducerem me non parum
abs te gratiae initurum, si maximi eiusdemque christianissimi regis, apud quem
amplissimum dignitatis gradum obtines, eximias animi corporisque dotes, licet
magis confidenter quam copiose, celebrarem. Qui enim possum homo modicae
literaturae. summum atque adeo omnium clarissimum principem laudibus
aequare, cuius excellens ingenium, singularis virtus, incredibilis sapientia bello
ac pace in dies magis magisque clarescit. Nihilo certe melius quam si vel
Choerilus Alexandrum vel Maevius Augustum decantaret. Quibus tamen utrisque
(sit veritati locus) hic noster longe antecellit, si quidem nec victrices illorum
lauros auratosve currus aut onusta spoliis trophaea cum huius pietate, religione
gr