EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

78 1497.

est. Nam et Plato ideo Cyrenaeis leges tradere recusavit, quod eos adeo malis moribus depravatos existimaret, ut nunquam sub legibus victuri viderentur. Et Zeno stoicus, si quid impedierit, non putat ad rempublicam accedendum. Neque desunt, qui Christum quoque dominum ideo nonnunquam a miraculis prodigiisque cessare affirmant, quod nihil utilitatis allatura essent. Dicet nunc aliquis: tune statum eiusmodi et episcopos reprehendere et tanto parricidio te inquinare audes? Minime, sed omni cultu atque veneratione dignissimos iudico, nempe quos pastores animarum nostrarum esse et apostolorum locum tenere Scio; nam et Paulus episcopatum bonum opus vocat. Ceterum si quis, quae idem in episcopo exigit, in se sentit, non modo dissuadente me sed plane hortante atque admonente tantam provinciam multis saluti futurus suscipiat: ego vero, qui imbecillitatis michi imprimis conscius sum, humillima quaeque michi tutissima existimo non immemor illius iuvenis, qui, ut est apud Hiero- nymnum, seni cuidam, cuius auctoritate ab episcopatu deterritus est, post mortem apparuit gratias agens et se asseverans omnino damnandum fuisse, nisi a pontificio honore abtinuisset. Si quis autem a me quaerit, cur ab initio periculosissimum hoc culmen non abnuerim, sciat is ita me hoc universum tempus traduxisse, ut nullum in me cupiditatis et ambitionis indicium depre- hendi potuerit, cuius rei omnes testes habeo, qui mecum familiariter vixerunt, pariturum tamen fuisse maiorum praeceptis, quando Esaias quoque a domino vocatus non dubitavit dicere: »Ecce ego: mitte me«; et Jonas ideo poenas dedit, quod ad Ninivitas, ut iussus erat, profisisci nollet. Neque me ulla prop- terea ignominia et labe aspersum reor, cum et Cathonis repulsas legerim et nostra etiam aetate multorum regum atque principum ad maius imperium aspirantium spes elusa est; neque in meam contumeliam factum arbitror, quod ecclesia Olomucensis alii commissa est. Male enim se res haberet, si michi uni Moravia inniteretur; sed gaudeo laetorque inventum esse gubernatorem, qui tantis fluctibus atque procellis, quibus illa natio quatitur, obiici possit. Nam et Pedaretus gaudebat patriam trecentos se meliores habere. Quodsi libere loqui fas est, malo, ut mirentur posteri, cur Bohuslaus non sit factus episcopus, quam cur plerique sint. Vale.

List patrně psán r. 1497, kdy na stolici biskupskou v Olomouci konečně dosedl Stanislav Turzo. Jednáno o dosazení jeho bylo v Římě již r. 1496, jak dokazuje list krá- lovský ze dne 10. ledna 1497 ku kapitole (nyní v kap. arch. Olom.), v němž stojí, že nový biskup vyrovnal se již s kardinálem Borgiou, a že v příčině není žádné překážky více. I z listu toho královského i z listu našeho vysvítá, ačkoliv Bohuslav o tom mluví velice opatrně, že peníze bohatého otce Stanislavova v příčině zmohly nejvíce.

64. Bohuslav Petrovi z RoZmberka.

(1497 na sklonku.) Posilà v podobé listu naučení o tom, kterak jakoZto nejvyssi hejtman království českého úřad svůj konati by měl. (Rkp. Klement. XVII. D. 36. fol. 57 81.)

Bohuflaw z Lobkowicz a z Hafenfteynu welikomocznému muzy panu Petrowi z Rozenberka králowftwije Czefkeho haytmanu pozdrawenije wzkazuge. Jakż geft nayprw tobie o zemi tuto peecze porucZena, chtiel (em nietczo


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile