EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

52 1494.

syllabam in »fave« contra omnium po&tarum sententiam corripuit. Id vehe- menter miror, quo spiritu percitus impedire cupiat, quae rex, quae proceres totaque nobilitas, quae denique omnium urbium primores summo studio atque affectu expetunt. An prudentior, religiosior amantiorque patriae omnibus aliis est? Quod profecto de se sentire et superbi et arrogantis est. An fortasse non putat se tanti, quanti nunc est, nominis authoritatisque in pacata tranquillaque et bene instituta republica futurum? Hoc nimirum est, quod amicum nostrum movet: non enim licebit passim de religione susurrare, non obtrectare ecclesiae, non spargere semina discordiarum, non denique pestiferis his sermonibus !*) imperitum vulgus ad res novas incitare. Neque enim homines priscis calami- tatibus edocti tolerabunt, si quid ad evertendam rempublicam et ad quietem provinciae perturbandam fieri dicique videbitur. Sequitur:

»Quae gens Pragensis opera molitur inani, Et quae perficere musca culexque potest.«

Perstringit me scommate novus iste Tymon, quoniam in quodam epigrammate hac de re ita cecini:

»Magna parant homines, quorum tu nomina nosti, Et vix mortali perficienda manu.«

Potestatem, quam ego hominibus ademi, is etiam culicibus muscisque tribuit : sed quam sibi constet, ipse viderit.'^) Si enim facilia sunt, quae aguntur, cur Pragensium operam inanem putat? Sin autem difficilia, cur, quae homines non possunt, muscas culicesque posse ait? Cur a minimis animalibus perfici posse censet, quae neque Sigismundus, Albertus, Ladislaus reges, neque Martinus, Eugenius, Nicolaus, Calixtus, Pius, Paulus pontifices Romani, quanquam ad id omni conatu incumberent, perficere potuerunt? Demus ei veniam, qui innata quadam maledicendi libidine ita vehitur, ut nihil eorum, quae dicit, consideret. Forsan etiam hyperbole usus, figura, ut inquit Fabius, amica poétis: tametsi ectasin et systolen inprimis amplecti videtur. Nam et breves syllabas, quoties libet, producit et longas corripit. Sed non est mirum humana eum pro suo sensu immutare, cuius animus adeo fastu plenus est, ut divina quoque et versare et in diversum torquere audeat. Ita enim ait:

»Sed tu contrarias mentes animosque viriles Spiritus et valida flamina mitte tui: Romani coeca possint effugere monstri Vincula, cui mentis lumen abesse vident. Nam primi e populis atras sensere tenebras Papalis monstri pestiferumque nefas, Quo gentes late vacuas infecit et urbes lura sua statuens praecipitansque Dei. Ille iugis gravibus onerat populos et iniquas Constituit leges abrogitatque bonas.«

'5) M literis sermonibusve. ") K tuto vétu vynechal.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile