52 1494.
syllabam in »fave« contra omnium po&tarum sententiam corripuit. Id vehe-
menter miror, quo spiritu percitus impedire cupiat, quae rex, quae proceres
totaque nobilitas, quae denique omnium urbium primores summo studio atque
affectu expetunt. An prudentior, religiosior amantiorque patriae omnibus aliis est?
Quod profecto de se sentire et superbi et arrogantis est. An fortasse non putat
se tanti, quanti nunc est, nominis authoritatisque in pacata tranquillaque et
bene instituta republica futurum? Hoc nimirum est, quod amicum nostrum
movet: non enim licebit passim de religione susurrare, non obtrectare ecclesiae,
non spargere semina discordiarum, non denique pestiferis his sermonibus !*)
imperitum vulgus ad res novas incitare. Neque enim homines priscis calami-
tatibus edocti tolerabunt, si quid ad evertendam rempublicam et ad quietem
provinciae perturbandam fieri dicique videbitur. Sequitur:
»Quae gens Pragensis opera molitur inani,
Et quae perficere musca culexque potest.«
Perstringit me scommate novus iste Tymon, quoniam in quodam epigrammate
hac de re ita cecini:
»Magna parant homines, quorum tu nomina nosti,
Et vix mortali perficienda manu.«
Potestatem, quam ego hominibus ademi, is etiam culicibus muscisque tribuit :
sed quam sibi constet, ipse viderit.'^) Si enim facilia sunt, quae aguntur, cur
Pragensium operam inanem putat? Sin autem difficilia, cur, quae homines non
possunt, muscas culicesque posse ait? Cur a minimis animalibus perfici posse
censet, quae neque Sigismundus, Albertus, Ladislaus reges, neque Martinus,
Eugenius, Nicolaus, Calixtus, Pius, Paulus pontifices Romani, quanquam ad id
omni conatu incumberent, perficere potuerunt? Demus ei veniam, qui innata
quadam maledicendi libidine ita vehitur, ut nihil eorum, quae dicit, consideret.
Forsan etiam hyperbole usus, figura, ut inquit Fabius, amica poétis: tametsi
ectasin et systolen inprimis amplecti videtur. Nam et breves syllabas, quoties
libet, producit et longas corripit. Sed non est mirum humana eum pro suo
sensu immutare, cuius animus adeo fastu plenus est, ut divina quoque et versare
et in diversum torquere audeat. Ita enim ait:
»Sed tu contrarias mentes animosque viriles
Spiritus et valida flamina mitte tui:
Romani coeca possint effugere monstri
Vincula, cui mentis lumen abesse vident.
Nam primi e populis atras sensere tenebras
Papalis monstri pestiferumque nefas,
Quo gentes late vacuas infecit et urbes
lura sua statuens praecipitansque Dei.
Ille iugis gravibus onerat populos et iniquas
Constituit leges abrogitatque bonas.«
'5) M literis sermonibusve.
") K tuto vétu vynechal.