Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
1492. 35
31.
Viktorin ze Všehrd Bohuslavovi.
(Z Prahy) 1492 — (na počátku roku). Vítá a oslavuje Bohuslava, z cest tak dalekých
se vracejícího. Lituje, Ze nemůže k němu pfijiti sám, jsa vázán povinnostmi úředními,
i stěžuje si na vládnoucí osoby panské, které vzdělanosti neumějí ceniti. (Farr. 199.)
Victorinus de Wssehrd Bohuslao Hasisteynio s. d. Statueram iampridem,
vir magnifice, H. T. quatenus non datur pedibus, vel literulis meis adire, sed
conatus meos hactenus tabellariorum penuria fregit: nunc autem frangere nullo
pacto poterat Joanne tabularum curiae scriba viam huic proposito monstrante.
Reducem ego te, Bohuslae, nobilium eruditissime, eruditorum nobilissime, post
tot ac tantos tam magni orbis circuitus varios, populorum mores lustratos et
urbes in patriam domumque tuam revertisse gaudeo. Doleo vero plurimum me
aspectu tuo tuisque confabulationibus suavissimis fraudari, unde nonnihil
emolumenti literarii me consequi posse certo scio. Discerem enim a te, quae
nuper pedibus oculisque lustraveras, oratione repraesentante maria, insulas,
fontes, flumina, lacus, montes, urbium terrarumque situs, varios praeterea
gentium diversarum mores cultusque et alia id genus permulta scitu digna,
quae apud autores lectitans non satis intellegere valeo: te super his disser-
tantem multo planius cognoscerem auscultando. Multis enim haec legisse tantum,
tbi vero et vidisse licuit, faciliorque et mea quidem opinione certior est
rerum cognitio, quam inventione acquirimus et experientia et cognitione, quam
consequimur per doctrinam, qua duplici via omnem scientiam constare Aristo-
teles prodidit, inventione videlicet et doctrina. Utroque istorum modorum ego
te cum antea semper, tum vero hoc tempore potissimum excellere et iudicavi
et praedicavi, iudico et plane praedico. Nunc itaque ne salutis et felicis reditus
tui ingratus aut immemor animi tui erga me benevolentissimi iudicer, his te
literis quoque haud magna cum re, non parva vero fide et integritate conve-
nire statui: et venissem profecto ipse perlibenter, sed fata obstant tristique
palus inamabilis unda Alligat etc. Scit enim M. T., scit purpuratorum nostrorum
variam mutabilitatem, quibus vix unquam a paribus, nedum ab inferioribus
satisfieri potest. Huc accedit, ne a Satyrico nostro discedam etc. (sic). Adde
quod nostrum omnium, qui literarum studio flagramus, infelix genus est,
convitiisque stupidorum patens, qui, si quid aliquando ex philosophiae prae-
ceptis afferimus, id ipsum totum nobiscum et cum ipsa philosophia indigna-
bundi contemnunt proiiciuntque, ex libris nos loqui (utor enim verbis eorum)
cavillantes. Consueverunt praeterea, quoscunque doctos eruditosque viderint,
cuiuscunque ordinis illi fuerint, latine sapientes nominitare. Vitio enim datur
apud illos, esse doctos, esse eruditos, ita ut saepenumero, si lucrum temporale
attendas, nil didicisse sit longe fructuosius et magis gloriosum quam multum
in ludo literario promovisse. Gratissimum mihi fuit, quod me primum ex
Venetiis verbis tuis per quendam mercatorem, deinde scriptis per epistolam
salutare voluisti. Haec ego semper maximi ducam abs te, tali tantoque viro,
quod sine adulatione dictum vclimus, tam remotis terris salutari, a quo non
salutari tantum sed nominari etiam summum honorem reputo. Tu vcro haec
3%