EN | ES |

Facsimile view

946


< Page >

1492. 35

31. Viktorin ze Všehrd Bohuslavovi.

(Z Prahy) 1492 (na počátku roku). Vítá a oslavuje Bohuslava, z cest tak dalekých se vracejícího. Lituje, Ze nemůže k němu pfijiti sám, jsa vázán povinnostmi úředními, i stěžuje si na vládnoucí osoby panské, které vzdělanosti neumějí ceniti. (Farr. 199.)

Victorinus de Wssehrd Bohuslao Hasisteynio s. d. Statueram iampridem, vir magnifice, H. T. quatenus non datur pedibus, vel literulis meis adire, sed conatus meos hactenus tabellariorum penuria fregit: nunc autem frangere nullo pacto poterat Joanne tabularum curiae scriba viam huic proposito monstrante. Reducem ego te, Bohuslae, nobilium eruditissime, eruditorum nobilissime, post tot ac tantos tam magni orbis circuitus varios, populorum mores lustratos et urbes in patriam domumque tuam revertisse gaudeo. Doleo vero plurimum me aspectu tuo tuisque confabulationibus suavissimis fraudari, unde nonnihil emolumenti literarii me consequi posse certo scio. Discerem enim a te, quae nuper pedibus oculisque lustraveras, oratione repraesentante maria, insulas, fontes, flumina, lacus, montes, urbium terrarumque situs, varios praeterea gentium diversarum mores cultusque et alia id genus permulta scitu digna, quae apud autores lectitans non satis intellegere valeo: te super his disser- tantem multo planius cognoscerem auscultando. Multis enim haec legisse tantum, tbi vero et vidisse licuit, faciliorque et mea quidem opinione certior est rerum cognitio, quam inventione acquirimus et experientia et cognitione, quam consequimur per doctrinam, qua duplici via omnem scientiam constare Aristo- teles prodidit, inventione videlicet et doctrina. Utroque istorum modorum ego te cum antea semper, tum vero hoc tempore potissimum excellere et iudicavi et praedicavi, iudico et plane praedico. Nunc itaque ne salutis et felicis reditus tui ingratus aut immemor animi tui erga me benevolentissimi iudicer, his te literis quoque haud magna cum re, non parva vero fide et integritate conve- nire statui: et venissem profecto ipse perlibenter, sed fata obstant tristique palus inamabilis unda Alligat etc. Scit enim M. T., scit purpuratorum nostrorum variam mutabilitatem, quibus vix unquam a paribus, nedum ab inferioribus satisfieri potest. Huc accedit, ne a Satyrico nostro discedam etc. (sic). Adde quod nostrum omnium, qui literarum studio flagramus, infelix genus est, convitiisque stupidorum patens, qui, si quid aliquando ex philosophiae prae- ceptis afferimus, id ipsum totum nobiscum et cum ipsa philosophia indigna- bundi contemnunt proiiciuntque, ex libris nos loqui (utor enim verbis eorum) cavillantes. Consueverunt praeterea, quoscunque doctos eruditosque viderint, cuiuscunque ordinis illi fuerint, latine sapientes nominitare. Vitio enim datur apud illos, esse doctos, esse eruditos, ita ut saepenumero, si lucrum temporale attendas, nil didicisse sit longe fructuosius et magis gloriosum quam multum in ludo literario promovisse. Gratissimum mihi fuit, quod me primum ex Venetiis verbis tuis per quendam mercatorem, deinde scriptis per epistolam salutare voluisti. Haec ego semper maximi ducam abs te, tali tantoque viro, quod sine adulatione dictum vclimus, tam remotis terris salutari, a quo non salutari tantum sed nominari etiam summum honorem reputo. Tu vcro haec

3%



Text viewManuscript line view