EN | ES |

946

946


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

1489. 25

corruptum; neque enim ex tot milibus artificum, guos mechanicos appellamus, aliquem invenies, qui singulari artis suae peritia ceteris antecellat. Qui tamen foro vacant, et eloquentes et in dicendo graves atque copiosi habentur. Ve- stitus, quo prisci Pragenses utebantur, penitus in disuetudinem abiit, hoc autem tempore inter Germanos Pannoniosque medius est, nam in utrisque harum gentium aliquid imitatur. Ceterum minime perpetuus est, et quolibet ferme anno (tanta est hominum inconstantia!) mutatur; habitus tamen persici, quos ssubas appellant, pristinam formam retinent, quum lineis vestibus, quarum nunc frequentissimus usus est, maxime congruit. Quamquam enim maiores eorum frigoris, caloris, sitis et inediae patientissimi fuerunt et corporibus ad labores sustinendos firmissimis, hos tamen epulae quotidianae, scorta et otium ita ener- vant, ut eis iam non solum arma sed etiam vestimenta oneri sint. Nocentem supplicium luere in hac urbe perquam rarum est, persuaserunt enim sibi pres- byteris suae sectae huius sententiae auctoribus nephas esse et legi divinae penitus adversum hominem, etiamsi scelestissimus sit, interfici, tamquam do- minus non praecepisset Moysi, ne maleficos super terram vivere patiatur. Quicquid enim christianae consuetudini contrarium est, id si aliquo divinae scripturae testimonio tametsi male intellecto confirmare et confutare paululum possunt, mox exultant gaudio, tamquam nos omnes orthodoxae fidei cultores et doctrina et sanctimonia vincerent, idque pro scuto firmissimo sui scismatis arripiunt gestientes magno gaudio, quod aliquid nacti essent, quo Romanae ecclesiae imperitiam et negligentiam coarguere et reprehendere possint. Quo fit, ut dum famam sanctitatis assequi cupiunt, pleraque, quae apud nos levia videntur, apud cos intollerabilia sint, et quae nos gravia iudicamus, ea ipsi ne leviter quidem punienda censeant. Nam ecclesias destruere, delere imagines sanctorum, die nocteque in cauponiis versari quottidianum apud eos est; at calceo rostrato uti, redimiri sertis et pleraque id genus nepharia putantur. ?)

Karolo regnante nobilissimum Germaniae emporium Praga fuit et nomen eius in omni Europa celebrabatur. Florebat liberalium artium scola in ea, coenobia virginum monachorumque erigebantur, omnium ordinum atque reli- gionum fratres sua loca habebant, quam civi tam peregrino ius suum redde- batur. Karolo autem mortuo cum Venceslaus filius regno praeesset, non solum Pragenses sed totius provinciae status mutatus et conturbatus est. Pullulaverunt innumerae superstitiones, quarum maxima vestigia adhuc exstant. ZyZka, cuius supra mentionem fecimus, passim praedas agitabat; Thaboritarum, Orpha- norum Orebitarumque exercitus omnia ferro atque igne vastabant; sacerdotes magni Dei partim agebantur in exilium, partim exquisitis suppliciis necabantur. Diripiebantur 5) praedia ecclesiastica et ab unoquoque, tamquam in nullius bonis essent, occupabantur. Regiae quoque possesiones et vectigalia eodem furore ad privatas manus devenerunt. Multa adversus haec mala Sigismundus Albertusque reges nostri tentaverunt, sed eorum omnes conatus irriti fuerunt. Neque Ladislaus Alberti filius orthodoxae fidei defuturus credebatur, nisi in ipso aetatis flore veneno, ut perhibent, extinctus esset. Regnum deinde ad

5) Pr. permittuntur. 5) Pr. Diripiebant.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile