1489. 25
corruptum; neque enim ex tot milibus artificum, guos mechanicos appellamus,
aliquem invenies, qui singulari artis suae peritia ceteris antecellat. Qui tamen
foro vacant, et eloquentes et in dicendo graves atque copiosi habentur. Ve-
stitus, quo prisci Pragenses utebantur, penitus in disuetudinem abiit, hoc autem
tempore inter Germanos Pannoniosque medius est, nam in utrisque harum
gentium aliquid imitatur. Ceterum minime perpetuus est, et quolibet ferme
anno (tanta est hominum inconstantia!) mutatur; habitus tamen persici, quos
ssubas appellant, pristinam formam retinent, quum lineis vestibus, quarum nunc
frequentissimus usus est, maxime congruit. Quamquam enim maiores eorum
frigoris, caloris, sitis et inediae patientissimi fuerunt et corporibus ad labores
sustinendos firmissimis, hos tamen epulae quotidianae, scorta et otium ita ener-
vant, ut eis iam non solum arma sed etiam vestimenta oneri sint. Nocentem
supplicium luere in hac urbe perquam rarum est, persuaserunt enim sibi pres-
byteris suae sectae huius sententiae auctoribus nephas esse et legi divinae
penitus adversum hominem, etiamsi scelestissimus sit, interfici, tamquam do-
minus non praecepisset Moysi, ne maleficos super terram vivere patiatur.
Quicquid enim christianae consuetudini contrarium est, id si aliquo divinae
scripturae testimonio tametsi male intellecto confirmare et confutare paululum
possunt, mox exultant gaudio, tamquam nos omnes orthodoxae fidei cultores
et doctrina et sanctimonia vincerent, idque pro scuto firmissimo sui scismatis
arripiunt gestientes magno gaudio, quod aliquid nacti essent, quo Romanae
ecclesiae imperitiam et negligentiam coarguere et reprehendere possint. Quo
fit, ut dum famam sanctitatis assequi cupiunt, pleraque, quae apud nos levia
videntur, apud cos intollerabilia sint, et quae nos gravia iudicamus, ea ipsi ne
leviter quidem punienda censeant. Nam ecclesias destruere, delere imagines
sanctorum, die nocteque in cauponiis versari quottidianum apud eos est; at
calceo rostrato uti, redimiri sertis et pleraque id genus nepharia putantur. ?)
Karolo regnante nobilissimum Germaniae emporium Praga fuit et nomen
eius in omni Europa celebrabatur. Florebat liberalium artium scola in ea,
coenobia virginum monachorumque erigebantur, omnium ordinum atque reli-
gionum fratres sua loca habebant, quam civi tam peregrino ius suum redde-
batur. Karolo autem mortuo cum Venceslaus filius regno praeesset, non solum
Pragenses sed totius provinciae status mutatus et conturbatus est. Pullulaverunt
innumerae superstitiones, quarum maxima vestigia adhuc exstant. ZyZka, cuius
supra mentionem fecimus, passim praedas agitabat; Thaboritarum, Orpha-
norum Orebitarumque exercitus omnia ferro atque igne vastabant; sacerdotes
magni Dei partim agebantur in exilium, partim exquisitis suppliciis necabantur.
Diripiebantur 5) praedia ecclesiastica et ab unoquoque, tamquam in nullius
bonis essent, occupabantur. Regiae quoque possesiones et vectigalia eodem
furore ad privatas manus devenerunt. Multa adversus haec mala Sigismundus
Albertusque reges nostri tentaverunt, sed eorum omnes conatus irriti fuerunt.
Neque Ladislaus Alberti filius orthodoxae fidei defuturus credebatur, nisi in
ipso aetatis flore veneno, ut perhibent, extinctus esset. Regnum deinde ad
5) Pr. permittuntur.
5) Pr. Diripiebant.