EN | ES |

356

356


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

10

15

20

25

30

35

40

52 Februar 17. 18.

sentencia una contra eosdem in curia per auditorem fuit lata, et committi in partibus cum potestate citandi inhibendi etc.: concordant tres deputa- ciones, qüod committatur in partibus archiepiscopo Mediolanensi vel alteri ex prelatis sue diocesis, qui auctoritate concilii? advocet et inhibeat et procedat ut petitur et iusticiam faciat. llla de pace dixit, quod commit- tatur ordinario loci, qui constito de assertis in supplicacione advocet citet inhibeat et iusticiam faciat auctoritate concilii.

Concordant omnes deputaciones quod reaptetur decretum super refor- macione decreti de electionibus cum addicionibus sacrarum deputacionum per deputatos sacri concilii in materia reformacionis, qui reaptent addant diminuant et concludant, prout eis videbitur. Deputacio vero de pace adiunxit tres deputatos cum huiusmodi deputatis, videlicet. magistrum Johannem Lamelín, archidiaconum Ebredunensem et dominum Thomam de Polonia. Tres vero deputaciones ultra addiciones in eisdem factas deliberarunt, quod apponatur clausula irritans aut equivalens. Quia autem in deputacione reformatorii de huiusmodi clausula irritante nulla extitit facta mencio, non deliberarunt de huiusmodi clausula.

Eciam super avisamento per reverendissimum dominum legatum in materia reservacionum etc. in ipsum avisamentum concordant omnes deputaciones cum addicionibus factis per sacras deputaciones, de quibus tres solum apposuerunt eciam clausulam irritantem, illa de reformatorio non posuit clausulam irritantem.

Leotis huiusmodi concordatis reverendissimus dominus cardinalis legatus ut est moris conclusit, dempta clausula irritante, quam suspendit.

Dominus Johannes de Hungaria surrexit in medium, dicens quod bene vellet, quod patres et domini de sacro concilio deputarent doctores tam in iure divino humano quam civili in magno numero, videlicet infra tres dies qui darent vota sua super huiusmodi clausula irritanti, et quod staretur maiori parti, Nichilominus inquantum in se fuit, nisi esset alius qui vellet concludere, ipse conclusit quod ponatur clausula irritans eto. De quibus eto. .

Dominus Johannes ambassiator, postquam narravit processum agitatum in causa preceptorie S. Anthonii in Rostorf, protestatus fuit quod vult obedire statutis decretis sacri concilii, quodque pro eo quia refugium habuit ad curiam Romanam, hoc non fuit derogando sacro concilio, et est paratus in casu quo darentur deputati per sacras deputaciones, qui viderent pro- cessum, stare ordinacioni etc. De quibus eto.

Die sabbati XVIII» februarii in sacra deputacione pro communibus ad eligendum iudices novos vel reeligendum antiquos loco domini Lug-

^) concilio P.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile