EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1601, 18. prosince. 181

[narravi]. In religione non quidem professio improbabatur, sed quod tempore iudi- ciorum ct comitiorum per urbes caesaris conciones in aedibus meis privatae et clan- destinae haberentur a ministris haereticis, et quidem, quod ad aggravandam invidiam faciebat, sectae Calvinianae, prolatis etiam litteris imperatoris, quibus Dietrich- steinium officii commoncfaciebat et, quod ipso connivente tales coetus inirentur, obiurgabat, conditione tamen adhibita, si vera essent, quae ad aures ipsius fuissent delata. Producti deinceps testes, quorum alii interfuisse se concionibus, alii concio- natores à se visos, alii cantus auditos affirmarunt, omnes tamen praeterito nomine Jalvini, et quidem vel pietatem commendantes, vel citra odium et benevolentiam simpliciter, ut se res haberet, referentes; unus tantum apostata, in quem a me non exigua, à patre autem meo innumera et maxima beneficia redundarunt, Piecardorum nomine odioso nos perstrinxit.

Ubi ad iter Gallieum deventum est, prolatum edictum caesaris anno 91. publicatum, quo prohibebantur subditi regni Bohemiae exteris principibus militare; lectae etiam literae meae, missae etiam ex Gallia ad viduam quaudam nobilem et anum, genero tuo notam, Vaneciam nomine, quae tum filiae meae et administrationi bonorum meorum praeerat, familiariter scriptae; at illae praeter domestica nihil continebant. Admirationem omnibus movit, quod litterae istae post totos annos de- cem in manus ipsius devenissent, sed mihi, cui non fuit difficile coniicere, unde illas fuerit adeptus, hoc fuit stupori propemodum, quod Deus eo quoque tempore ita mentem et manum meam gubernarit, ne quidpiam familiari illi scriptioni admisce- retur, quod hoc tam periculoso tempore detrimentum rebus mois adferre potuisset.

In negotio tutelae litterae caesaris ad me acriter scriptae et contumaciam exprobrantes publice lectae, quibus absolutis nihil nisi nugas, nihil nisi verba pro- tulit, ita ut etiam ante defensionem auditam omnium iudicio damnaretur. Sed ubi ad purgandas calumnias accessi, Deus bone, quanta omnium 'attentio, quanta appro- hatio! Vix coepi diluere quaedam, cum iam omnes victoriam pollicerentur; postquam auteni argumentis validis et certis innocentiam meam probavi, nemo fuit, qui non summa me iniuria affectum palam affirmaret, et quamvis nondum votis iudicum et sententia sum absolutus, constans tamen et perpetua omnium consensio omni me crimine liberavit. Hostes ipsi obmutuerunt et adhuc eo solatio še sustentant, quod controversia, quam cum Italo habeo, in qua plus est periculi, plus difficultatis, non- dum sit terminata; sed mihi spes est in Domino, cui invia nulla est via.

Haec pluribus quidem quam proposueram, summatim tamen comprehensa accipies et gratiis actis una mecum Deum precaberis, ut laetis principiis laetiorem exitum largiatur. Ad litteras ante duos menses scriptas, quas haud dubie Carolus tibi tradidit, nihil adhuc responsi accepi, expecto tamen in dies, et quod adolescen-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile