z roku 1601, 18. prosince. 181
[narravi]. In religione non quidem professio improbabatur, sed quod tempore iudi-
ciorum ct comitiorum per urbes caesaris conciones in aedibus meis privatae et clan-
destinae haberentur a ministris haereticis, et quidem, quod ad aggravandam invidiam
faciebat, sectae Calvinianae, prolatis etiam litteris imperatoris, quibus Dietrich-
steinium officii commoncfaciebat et, quod ipso connivente tales coetus inirentur,
obiurgabat, conditione tamen adhibita, si vera essent, quae ad aures ipsius fuissent
delata. Producti deinceps testes, quorum alii interfuisse se concionibus, alii concio-
natores à se visos, alii cantus auditos affirmarunt, omnes tamen praeterito nomine
Jalvini, et quidem vel pietatem commendantes, vel citra odium et benevolentiam
simpliciter, ut se res haberet, referentes; unus tantum apostata, in quem a me non
exigua, à patre autem meo innumera et maxima beneficia redundarunt, Piecardorum
nomine odioso nos perstrinxit.
Ubi ad iter Gallieum deventum est, prolatum edictum caesaris anno 91.
publicatum, quo prohibebantur subditi regni Bohemiae exteris principibus militare;
lectae etiam literae meae, missae etiam ex Gallia ad viduam quaudam nobilem et
anum, genero tuo notam, Vaneciam nomine, quae tum filiae meae et administrationi
bonorum meorum praeerat, familiariter scriptae; at illae praeter domestica nihil
continebant. Admirationem omnibus movit, quod litterae istae post totos annos de-
cem in manus ipsius devenissent, sed mihi, cui non fuit difficile coniicere, unde illas
fuerit adeptus, hoc fuit stupori propemodum, quod Deus eo quoque tempore ita
mentem et manum meam gubernarit, ne quidpiam familiari illi scriptioni admisce-
retur, quod hoc tam periculoso tempore detrimentum rebus mois adferre potuisset.
In negotio tutelae litterae caesaris ad me acriter scriptae et contumaciam
exprobrantes publice lectae, quibus absolutis nihil nisi nugas, nihil nisi verba pro-
tulit, ita ut etiam ante defensionem auditam omnium iudicio damnaretur. Sed ubi
ad purgandas calumnias accessi, Deus bone, quanta omnium 'attentio, quanta appro-
hatio! Vix coepi diluere quaedam, cum iam omnes victoriam pollicerentur; postquam
auteni argumentis validis et certis innocentiam meam probavi, nemo fuit, qui non
summa me iniuria affectum palam affirmaret, et quamvis nondum votis iudicum et
sententia sum absolutus, constans tamen et perpetua omnium consensio omni me
crimine liberavit. Hostes ipsi obmutuerunt et adhuc eo solatio še sustentant, quod
controversia, quam cum Italo habeo, in qua plus est periculi, plus difficultatis, non-
dum sit terminata; sed mihi spes est in Domino, cui invia nulla est via.
Haec pluribus quidem quam proposueram, summatim tamen comprehensa
accipies et gratiis actis una mecum Deum precaberis, ut laetis principiis laetiorem
exitum largiatur. Ad litteras ante duos menses scriptas, quas haud dubie Carolus
tibi tradidit, nihil adhuc responsi accepi, expecto tamen in dies, et quod adolescen-