EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1599, 2. a 3. února. 115

quin fortuna blandius quam mihi arridet, non invideo, nam et hoc ex beneficiis, quibus me indignum cumulavit Dominus, inter cetera habeo, ut opes et dignitates huius seculi non magni faciam. Attamen quia non tantum homo sum, sed in dies singulos humanae fragilitatis incertos eventus cum in me tum in aliis experior, non tantum de constantia mea mihi polliceor, ut non me agnoscam summopere indi- gere divini auxilii piarum precum, quas proinde cum ab aliis servis Dei soleo exposcere, tum a te quoque, ut mei, dum eas ad Deum explicas, memor sis, ct petii antehac et nunc quoque maxime peto, eaque fiducia porro in his castris militiae Christianae arma ferre non desistam. Vale, mi Grynaee, et me redama. dossicii 2. l'ebr. 99. Копс. v knih. Bludov. 3881—VI. fol. 15b . 7.

393. pni Amandu Polanovi do Basileje: dává zprávu o moru na Moravě, jímž zemřel církevní správce Slavkovský Adam Felinus; válku príli$ nepocitují, a jenom platí na výpravy válečné, ale nepřítele domácího mnohem hroznějšího v útrobách svých živíme. Nastává mu pře pro obhájení pozůstalosti Fridricha z Zerotina, o níž, zejména o město Přerov, nepřátelé rádi by ho připravili; nazývajíce je sídlem kacířství; žádá bližší zprávy o škole, založené kupci. Na Rosicich 5. února 1599,

(Doctori Amando Polano.) Lavinus, cum Pragam hinc rediisset, tuas et soceri tui litteras cum. condicionibus aeceptae a Genevensibus disputationis et istorii ad Tigunnum pastorem epistola ante non multos dies ad me commisit. Gaudeo utrumque vestrum. divino beneficio vivere et valere, ego quoque cum uxore et duabus filiabus universaque. familia domestica mediocriter habeo. Sed per provinciam pestis, quae sacvius quam anno praeterito grassata est, multos absumpsit, inter quos etiam Adamum Felinum, Slavkoviensis ecclesiae pastorem, virum pium et eruditum. Bellum non ad- modum sentimus, sumptu tantum praesentes expeditionibus, alioquin a laboribus militiae exempti. lta nos prae socordia et ignavia nostra, dum hostem externum a finibus nostris pecunia nostra arcemus, domesticum atque longe, si vires exer[c]ere auderet, atrociorem inter viscera nostra alimus. Eo nos adduxit autoritas quorundam, quorunr consilia, quamvis plausibilia in vulgus, non tamen semper salutaria patriae nostrae fucrunt. Sed medebimur huic malo proximo, nisi me spes fallit, vere.

In reliquis quiete fruimur, nec adhuc morte l'riderici Zerotini in statu publico quidquam magnopere variatum est. Privatim autem haud dubie hereditas ipsius magnas dabit turbas, quandoquidem mater et tutores neptis eius ex fratre litem nobis movere constituerunt, faventibus et tacite applaudentibus omnibus inimicis religionis orthodoxae et nominis Zerotini Spero tamen, si iustitiae locus aliquis futurus est, nos causa nostra non casuros, testamento integro, in tabulas publicas relato et cum voluntate ' testatoris, quae, dum adhuc in vivis esset, plerisque cognita erat, plane conveniente ;

15*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile