[1] |
z roku 1599, 2. a 3. února. 115
|
---|
[2] |
quin fortuna blandius quam mihi arridet, non invideo, nam et hoc ex beneficiis,
|
---|
[3] |
quibus me indignum cumulavit Dominus, inter cetera habeo, ut opes et dignitates
|
---|
[4] |
huius seculi non magni faciam. Attamen quia non tantum homo sum, sed in dies
|
---|
[5] |
singulos humanae fragilitatis incertos eventus cum in me tum in aliis experior,
|
---|
[6] |
non tantum de constantia mea mihi polliceor, ut non me agnoscam summopere indi-
|
---|
[7] |
gere divini auxilii e£ piarum precum, quas proinde cum ab aliis servis Dei soleo
|
---|
[8] |
exposcere, tum a te quoque, ut mei, dum eas ad Deum explicas, memor sis, ct petii
|
---|
[9] |
antehac et nunc quoque maxime peto, eaque fiducia porro in his castris militiae
|
---|
[10] |
Christianae arma ferre non desistam. Vale, mi Grynaee, et me redama. dossicii
|
---|
[11] |
2. l'ebr. 99.
|
---|
[12] |
Копс. v knih. Bludov. 3881—VI. fol. 15b €. 7.
|
---|
[13] |
393.
|
---|
[14] |
pni Amandu Polanovi do Basileje: dává zprávu o moru na Moravě, jímž zemřel církevní
|
---|
[15] |
správce Slavkovský Adam Felinus; válku príli$ nepocitují, a jenom platí na výpravy válečné,
|
---|
[16] |
ale „nepřítele domácího mnohem hroznějšího v útrobách svých živíme“. Nastává mu pře pro
|
---|
[17] |
obhájení pozůstalosti Fridricha z Zerotina, o níž, zejména o město Přerov, nepřátelé rádi by
|
---|
[18] |
ho připravili; nazývajíce je sídlem kacířství; žádá bližší zprávy o škole, založené kupci. —
|
---|
[19] |
Na Rosicich 5. února 1599,
|
---|
[20] |
(Doctori Amando Polano.) Lavinus, cum Pragam hinc rediisset, tuas et soceri
|
---|
[21] |
tui litteras cum. condicionibus aeceptae a Genevensibus disputationis et istorii ad
|
---|
[22] |
Tigunnum pastorem epistola ante non multos dies ad me commisit. Gaudeo utrumque
|
---|
[23] |
vestrum. divino beneficio vivere et valere, ego quoque cum uxore et duabus filiabus
|
---|
[24] |
universaque. familia domestica mediocriter habeo. Sed per provinciam pestis, quae
|
---|
[25] |
sacvius quam anno praeterito grassata est, multos absumpsit, inter quos etiam Adamum
|
---|
[26] |
Felinum, Slavkoviensis ecclesiae pastorem, virum pium et eruditum. Bellum non ad-
|
---|
[27] |
modum sentimus, sumptu tantum praesentes expeditionibus, alioquin a laboribus militiae
|
---|
[28] |
exempti. lta nos prae socordia et ignavia nostra, dum hostem externum a finibus
|
---|
[29] |
nostris pecunia nostra arcemus, domesticum atque longe, si vires exer[c]ere auderet,
|
---|
[30] |
atrociorem inter viscera nostra alimus. Eo nos adduxit autoritas quorundam, quorunr
|
---|
[31] |
consilia, quamvis plausibilia in vulgus, non tamen semper salutaria patriae nostrae
|
---|
[32] |
fucrunt. Sed medebimur huic malo proximo, nisi me spes fallit, vere.
|
---|
[33] |
In reliquis quiete fruimur, nec adhuc morte l'riderici Zerotini in statu publico
|
---|
[34] |
quidquam magnopere variatum est. Privatim autem haud dubie hereditas ipsius magnas
|
---|
[35] |
dabit turbas, quandoquidem mater et tutores neptis eius ex fratre litem nobis movere
|
---|
[36] |
constituerunt, faventibus et tacite applaudentibus omnibus inimicis religionis orthodoxae
|
---|
[37] |
et nominis Zerotini Spero tamen, si iustitiae locus aliquis futurus est, nos causa
|
---|
[38] |
nostra non casuros, testamento integro, in tabulas publicas relato et cum voluntate
|
---|
[39] |
' testatoris, quae, dum adhuc in vivis esset, plerisque cognita erat, plane conveniente ;
|
---|
[40] |
15*
|
---|