Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
58 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína 1597.
fructu nostro, aliorum. esto iudicium. Vale, illustris vir, et me ama. Quaeso, bea me
et, quod iam non semel petii, de Rimaio aliquid indica. Vale iterum. "Tuus filius
amore et obsequio. C. 7. Drunae, 10. Martii 97. Biblioteka, Bludovski 3863-11
170.
Emerichovi Forgatovi: vykládá si, že Forgač proto uzavřel nepříznivou sinlouvu s Tikovskou,
poněvadž chvátá do Uher: vzdává povaze Forgačově nejvyšší chválu. Ze mu posud nepsal,
omlouvá svou cestou do Prahy a nemocí svou i manželčinou. — Na Dřevohosticích 5. září 1597.
Eidem. (Domino Emerico Forgatseh baroni de Guimes.) Illustris domine, vene-
rande pater. Legi contractum cum "Tikovia initum, exiguo tuo commodo imo damno,
ut ego conicio. non mediocri. Quicunque tibi huius consilii autor fuit, non bene
rebus tuis consuluit. Me autore certe nunquam tantae pecuniae tantam iacturam
fecisses. Sed tu ita opinor in patriam festinas, ita Moraviam fastidis, ut etiam quam-
vis excipere fortunam, quodvis subire detrimentum malueris, quam diutius nobiscum
esse. Utinam patriam experiaris benigniorem et consiliis tuis atque institutis magis
propitiam. Moravia, sane non negavero, fortunae tuae invidit, sed non omnino (ignosce
libertati) absque tua culpa. Mihi autem non est, quod gratias agas, meum certe est
gratias agere et habere eum Deo inprimis, qui tuam mihi conciliavit. benevolentiam,
tum etiam tibi, qui me illa tam arcte. tam ardenter complecti volueris. Em ego et
feci semper maximi et faciam, dum vixero, neque tuam laudare, efferre. desinam
comitatem, hunanitatem, urbanitatem, ipse has expertus saepius, sapientia, prudentia,
pietate, eruditione ac ceteris clarissimis dotibus et virtutibus tuis pridem omnibus
etiam absque laudibus meis cognitis et perspectis. Atque haec mens, quamvis absente
te et in patriam reverso, mihi semper erit, certus eundem tibi erga me esse et fore
animum, quod et epistola tua ante paucas horas mihi reddita spondet prolixe et
candor sinceritasque naturae tuae id maxime pollicetur. Si dabitur occasio. unquam
officiis ullis meis vel studii vel operis te demerendi et voluntatis meae ad commoda
tua propensissimae declarandae, non illum praetermittam: sin minus, saltem. epistolis
et litterarum officio te prosequi conabor ad demoustrandam memoriae meae hac in
parte nunquam interiturae viriditatem. Et quidem hactenus quod nihil à me accepe-
ris, in causa. praecipue fuit iter, quod mihi Pragam a consensu ordiuum fuit. susci-
piendum, et morbus difficilis cum meus tum uxoris, a quo necdum omnino sumus
liberi, qui etium in scribendis his aliena me manu uti cogit. Postquam autem
omnino tibi constitutum est patriam revisere, nihil aliud habeo. quam Deum precari,
ut id tibi feliciter cedat, et quidquid tecum ipse deliberasti, ut id tibi eveniat ex
animi sententia. Ego, ubicunque locorum fueris, te revereri colere et amare nun-
quam intermittam. Vale, illustris vir, et si cum Rimaio dabitur convenire, officiose
et amanter ilm nomine meo saluta. Vale iterum. Dífevohosticii V. Sept. anni 97.
Biblioteka Bludovská 3883-II.