EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

58 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína 1597.

fructu nostro, aliorum. esto iudicium. Vale, illustris vir, et me ama. Quaeso, bea me et, quod iam non semel petii, de Rimaio aliquid indica. Vale iterum. "Tuus filius amore et obsequio. C. 7. Drunae, 10. Martii 97. Biblioteka, Bludovski 3863-11

170.

Emerichovi Forgatovi: vykládá si, že Forgač proto uzavřel nepříznivou sinlouvu s Tikovskou, poněvadž chvátá do Uher: vzdává povaze Forgačově nejvyšší chválu. Ze mu posud nepsal, omlouvá svou cestou do Prahy a nemocí svou i manželčinou. Na Dřevohosticích 5. září 1597.

Eidem. (Domino Emerico Forgatseh baroni de Guimes.) Illustris domine, vene- rande pater. Legi contractum cum "Tikovia initum, exiguo tuo commodo imo damno, ut ego conicio. non mediocri. Quicunque tibi huius consilii autor fuit, non bene rebus tuis consuluit. Me autore certe nunquam tantae pecuniae tantam iacturam fecisses. Sed tu ita opinor in patriam festinas, ita Moraviam fastidis, ut etiam quam- vis excipere fortunam, quodvis subire detrimentum malueris, quam diutius nobiscum esse. Utinam patriam experiaris benigniorem et consiliis tuis atque institutis magis propitiam. Moravia, sane non negavero, fortunae tuae invidit, sed non omnino (ignosce libertati) absque tua culpa. Mihi autem non est, quod gratias agas, meum certe est gratias agere et habere eum Deo inprimis, qui tuam mihi conciliavit. benevolentiam, tum etiam tibi, qui me illa tam arcte. tam ardenter complecti volueris. Em ego et feci semper maximi et faciam, dum vixero, neque tuam laudare, efferre. desinam comitatem, hunanitatem, urbanitatem, ipse has expertus saepius, sapientia, prudentia, pietate, eruditione ac ceteris clarissimis dotibus et virtutibus tuis pridem omnibus etiam absque laudibus meis cognitis et perspectis. Atque haec mens, quamvis absente te et in patriam reverso, mihi semper erit, certus eundem tibi erga me esse et fore animum, quod et epistola tua ante paucas horas mihi reddita spondet prolixe et candor sinceritasque naturae tuae id maxime pollicetur. Si dabitur occasio. unquam officiis ullis meis vel studii vel operis te demerendi et voluntatis meae ad commoda tua propensissimae declarandae, non illum praetermittam: sin minus, saltem. epistolis et litterarum officio te prosequi conabor ad demoustrandam memoriae meae hac in parte nunquam interiturae viriditatem. Et quidem hactenus quod nihil à me accepe- ris, in causa. praecipue fuit iter, quod mihi Pragam a consensu ordiuum fuit. susci- piendum, et morbus difficilis cum meus tum uxoris, a quo necdum omnino sumus liberi, qui etium in scribendis his aliena me manu uti cogit. Postquam autem omnino tibi constitutum est patriam revisere, nihil aliud habeo. quam Deum precari, ut id tibi feliciter cedat, et quidquid tecum ipse deliberasti, ut id tibi eveniat ex animi sententia. Ego, ubicunque locorum fueris, te revereri colere et amare nun- quam intermittam. Vale, illustris vir, et si cum Rimaio dabitur convenire, officiose et amanter ilm nomine meo saluta. Vale iterum. Dífevohosticii V. Sept. anni 97.

Biblioteka Bludovská 3883-II.



Text viewManuscript line view