EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 3.—15. prosince. 557

et per eam res suas augere ct stabilire in more ut plurimum habuerit; autoritas deinde adducta electorum et tot aliorum. summae. existimationis principum, qui ma- nibus et pedibus in hanc ierint sententium; nee praeterita tandem salus et con- servatio provinciarum, quibus e diutino bello interitus, beneficio pacis certa inco- lumitas promittebatur. His praemissis mandatum appositum. de dimittendis copiis nostris, exemplo tum regis ipsius tum conjunctarum nobiscum Hungariae et. Austriae provinciarum, quae pacem amplexae militem missum fecissent. Quod vero ad ipsas pacis conditiones attincret, res partim in me, ad quem articuli scripto. comprehensi missi fuissent, partim in legatos, qui secum eos Vienna apportassent, rejecta, quod post absolutam literarum lectionem audiendis legatis et articulis illis percurrendis et examinandis occasionem dedit. Et quidem ad explicationem eorum cum ventum fuisset, multique essent detecti recessus, in quibus non pauca laterent, quae in damnum potius nostrum redundare, quam beneficium adferre rebus nostris censeri possent, decreta est ad regem legatio, quae expositionem eorum peteret, quae animos nostros tenerent ancipites. Et illa quidem adiit jam regem, nondum tamen responso accepto dimissa est. Interim vero constitutum, ut copiae nostrae militares sacra- mento solverentur, non quod periculo nos arbitraremur exemptos, aut quod nobis pace illa satisfactum esset, sed ne videremus non caesari, non regi, non principibus iliis viris habuisse fidem, et iis omuibus aliis, qui caesari ct regi morem gessissent, sapere altius voluisse; imo ne occasionem abrumpendi istius qualiscunque contractus, quod multos expetere minime dubium est, dedisse existimaremur, atque adeo non necessaria prudentia certo nos objecisse periculo. Hoc igitur consilium secuti, parte jam militum exoluta, reliquam paulatim dimittimus eo animo, ut ante ferias nata- licias, si ullo modo fieri posset, omnes stipendio nostro eximamus. Kt ita quidem res nostrae habent.

Interim militem Passaviensem, quod ex pacis formula fieri oportuerat, non tantum non missum ficri, sed augeri audimus; nec ignoramus, quo animo, quo in- stituto id fiat; quanto porro in discrimine nobiscum eam ob rem versemur, intel- ligimus plus satis. Quid ergo? hoc unum agimus, ut, quando quidem omnes consilia nostra respuere, a sententia alienos. videmus, culpa a nobis remota, in cos, qui illam vero sustinere debent, transferamus, ut qui nobis necessitatem hanc credendi, quae non credimus, volendi, quae nolumus, imposuissent; Deum oramus interim, ut ni utrorumque misereri constituerit, nostri saltem, quibus pernicioso aliorum exemplo vis allata, rationem habeat. Plura adderem, scd narrationem. cum instituerim tantum, in ca subsisto. Tu tecum ipsemet ista perpende, et quam vana fuerit credulitas vestra, intellige. Aulae vestrac administrationem archiduci Leopoldo commissam, hic certis propemodum rumoribus spargitur. Caesarem vero alii ad pontificiorum partes inclinare, alii ad evangelicos propendere referunt; mihi quid vidcatur, taceo, et


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile