z roku 1610, 3.—15. prosince. 557
et per eam res suas augere ct stabilire in more ut plurimum habuerit; autoritas
deinde adducta electorum et tot aliorum. summae. existimationis principum, qui ma-
nibus et pedibus in hanc ierint sententium; nee praeterita tandem salus et con-
servatio provinciarum, quibus e diutino bello interitus, beneficio pacis certa inco-
lumitas promittebatur. His praemissis mandatum appositum. de dimittendis copiis
nostris, exemplo tum regis ipsius tum conjunctarum nobiscum Hungariae et. Austriae
provinciarum, quae pacem amplexae militem missum fecissent. Quod vero ad ipsas
pacis conditiones attincret, res partim in me, ad quem articuli scripto. comprehensi
missi fuissent, partim in legatos, qui secum eos Vienna apportassent, rejecta, quod
post absolutam literarum lectionem audiendis legatis et articulis illis percurrendis
et examinandis occasionem dedit. Et quidem ad explicationem eorum cum ventum
fuisset, multique essent detecti recessus, in quibus non pauca laterent, quae in
damnum potius nostrum redundare, quam beneficium adferre rebus nostris censeri
possent, decreta est ad regem legatio, quae expositionem eorum peteret, quae animos
nostros tenerent ancipites. Et illa quidem adiit jam regem, nondum tamen responso
accepto dimissa est. Interim vero constitutum, ut copiae nostrae militares sacra-
mento solverentur, non quod periculo nos arbitraremur exemptos, aut quod nobis
pace illa satisfactum esset, sed ne videremus non caesari, non regi, non principibus
iliis viris habuisse fidem, et iis omuibus aliis, qui caesari ct regi morem gessissent,
sapere altius voluisse; imo ne occasionem abrumpendi istius qualiscunque contractus,
quod multos expetere minime dubium est, dedisse existimaremur, atque adeo non
necessaria prudentia certo nos objecisse periculo. Hoc igitur consilium secuti, parte
jam militum exoluta, reliquam paulatim dimittimus eo animo, ut ante ferias nata-
licias, si ullo modo fieri posset, omnes stipendio nostro eximamus. Kt ita quidem
res nostrae habent.
Interim militem Passaviensem, quod ex pacis formula fieri oportuerat, non
tantum non missum ficri, sed augeri audimus; nec ignoramus, quo animo, quo in-
stituto id fiat; quanto porro in discrimine nobiscum eam ob rem versemur, intel-
ligimus plus satis. Quid ergo? hoc unum agimus, ut, quando quidem omnes consilia
nostra respuere, a sententia alienos. videmus, culpa a nobis remota, in cos, qui illam
vero sustinere debent, transferamus, ut qui nobis necessitatem hanc credendi, quae
non credimus, volendi, quae nolumus, imposuissent; Deum oramus interim, ut ni
utrorumque misereri constituerit, nostri saltem, quibus pernicioso aliorum exemplo
vis allata, rationem habeat. Plura adderem, scd narrationem. cum instituerim tantum,
in ca subsisto. Tu tecum ipsemet ista perpende, et quam vana fuerit credulitas
vestra, intellige. Aulae vestrac administrationem archiduci Leopoldo commissam, hic
certis propemodum rumoribus spargitur. Caesarem vero alii ad pontificiorum partes
inclinare, alii ad evangelicos propendere referunt; mihi quid vidcatur, taceo, et