EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1610, 16.—19. července. 521

1683. Starhembergovi: omlouvá se, že nemohl synům jeho věnovati dosti péče; doufá, že bude Star- hemberg spokojen s Fabriciem, jenz mu byl seniorem doporučen: za vychovatele jeho synů; jednání o mír Zerotínovi se nelíbí, protože zdá se mu býti plno nástrah. V Němčicích, 19. července 1610.

(D" Riccardo Baroni Starrembergio.) Utinam filiis tuis pracstitum a me fuisset aliquid, ill"* DB. quo non tam gratiam tuam demereri, licet eam longe maximi faciam, quam ipsi milii satisfacere. potuissem; verum quam leviter defunctus fuerim officio, nemini melius constat me ipso, qui norim, quam rarus fuerim in iis conveniendis et visendis, quam nullus fere in fovendis, curandis, promovendis, sic equidem, ut dum mihi a te gratias dici video, nihil aliud quam indiligentiam meam et officii praeteriti culpam re ipsa mihi objici, et quamvis non arte quadam, merito tamen exprobrari animadvertam. At vero, utut nonu illibenter aguosco, multa a me neglecta, quae con- ferri in illos uti debuissent pro amicitia nostra, ita potuissent etiam, sic voluntate et consilio. peccasse. me nunquam concedam, optime mihi conscius, tum. demum me defuisse debitae de illis sollicitudini, quum mens per negociorum varietatem multi- tudinemque alio avocata à cogitationibus, quibus obversari illi perpetuo solebant. discederet. Sed frustra exeuso, quod corrigi non potest, abeuntibus illis et mihi simul occasionem. compensandae. inceuriae / praeteritae praeripientibus: ita ut nihil mihi reliquum. sit, quam votis et desideriis comitari absentes, quos praesentes dese- ruisse me fere, fateri necesse habeo. Tibi vero. mi domine, cum error agnitus et confessus. veniam impetret facile, me totum permitto, ut pro jure tuo in me decer- nas, dummodo de benevolentia erga me tua, quam et ego filiis. tuis etsi infructuo- sam, integram tamen conservavi, imminuas nihil. Qui illos huc a te, ut ante dis- cessum valedicerent mihi, adduxit, prolixe etiam nomine tuo gratias egit, ita ut cumulatum gratiis habitis reliqueriut, cum nullam accepissent. lógit mecum praeterea de Fabricio; sed ego, qui hominem nisi ex aliorum. testimonio non novi, ad seni- orem eum remisi, eui ita pueros curae esse scio, ut nullius operam tibi commenda- turus fuerit, quem simul non nosset utilem et idoneum aetatulae isti fore: apud te tamen stabit, vel retinere illum. si non. ineptum obeundo muneri isti animadvertes, sin minus, remittere ; quod tamen, eum sciam, quid educatio nostratium possit, non timeo, ut eveniat, in moribus et pietate nihil te desideraturum persuasus; quod si eruditionem majorem requiras, ea in informando Gaspere non adeo exquisita opus adhue esse existimem, praesertim. eum Erasmo aliter a te sit prospectum. Et haec quidem quoad illos.

Ad alia quod spectat, speeto et ego, quae seruntur, et expecto meliora, sed frustra. Mihi euim, ut ingenue fatear, actio ista pacis non probatur, quam pleuam insidiarum esse ut non credam, adducar nunquam. Sic Sennacherib cum Kzechia,

Archiv Cesky XXVII. 66


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile