z roku 1610, 16.—19. července. 521
1683.
Starhembergovi: omlouvá se, že nemohl synům jeho věnovati dosti péče; doufá, že bude Star-
hemberg spokojen s Fabriciem, jenz mu byl seniorem doporučen: za vychovatele jeho synů;
jednání o mír Zerotínovi se nelíbí, protože zdá se mu býti plno nástrah. — V Němčicích,
19. července 1610.
(D"” Riccardo Baroni Starrembergio.) Utinam filiis tuis pracstitum a me fuisset
aliquid, ill"* DB. quo non tam gratiam tuam demereri, licet eam longe maximi faciam,
quam ipsi milii satisfacere. potuissem; verum quam leviter defunctus fuerim officio,
nemini melius constat me ipso, qui norim, quam rarus fuerim in iis conveniendis
et visendis, quam nullus fere in fovendis, curandis, promovendis, sic equidem, ut
dum mihi a te gratias dici video, nihil aliud quam indiligentiam meam et officii
praeteriti culpam re ipsa mihi objici, et quamvis non arte quadam, merito tamen exprobrari
animadvertam. At vero, utut nonu illibenter aguosco, multa a me neglecta, quae con-
ferri in illos uti debuissent pro amicitia nostra, ita potuissent etiam, sic voluntate
et consilio. peccasse. me nunquam concedam, optime mihi conscius, tum. demum me
defuisse debitae de illis sollicitudini, quum mens per negociorum varietatem multi-
tudinemque alio avocata à cogitationibus, quibus obversari illi perpetuo solebant.
discederet. Sed frustra exeuso, quod corrigi non potest, abeuntibus illis et mihi
simul occasionem. compensandae. inceuriae / praeteritae praeripientibus: ita ut nihil
mihi reliquum. sit, quam votis et desideriis comitari absentes, quos praesentes dese-
ruisse me fere, fateri necesse habeo. Tibi vero. mi domine, cum error agnitus et
confessus. veniam impetret facile, me totum permitto, ut pro jure tuo in me decer-
nas, dummodo de benevolentia erga me tua, quam et ego filiis. tuis etsi infructuo-
sam, integram tamen conservavi, imminuas nihil. — Qui illos huc a te, ut ante dis-
cessum valedicerent mihi, adduxit, prolixe etiam nomine tuo gratias egit, ita ut
cumulatum gratiis habitis reliqueriut, cum nullam accepissent. lógit mecum praeterea
de Fabricio; sed ego, qui hominem nisi ex aliorum. testimonio non novi, ad seni-
orem eum remisi, eui ita pueros curae esse scio, ut nullius operam tibi commenda-
turus fuerit, quem simul non nosset utilem et idoneum aetatulae isti fore: apud te
tamen stabit, vel retinere illum. si non. ineptum obeundo muneri isti animadvertes,
sin minus, remittere ; quod tamen, eum sciam, quid educatio nostratium possit, non
timeo, ut eveniat, in moribus et pietate nihil te desideraturum persuasus; quod si
eruditionem majorem requiras, ea in informando Gaspere non adeo exquisita opus
adhue esse existimem, praesertim. eum Erasmo aliter a te sit prospectum. Et haec
quidem quoad illos.
Ad alia quod spectat, speeto et ego, quae seruntur, et expecto meliora, sed
frustra. Mihi euim, ut ingenue fatear, actio ista pacis non probatur, quam pleuam
insidiarum esse ut non credam, adducar nunquam. Sic Sennacherib cum Kzechia,
Archiv Cesky XXVII. 66