EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

512 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

salutari consilio tuo, postquam inter caesarem et regem ita convenit, ut utrinque ab iniuria inferenda abstineretur tantisper. donec principes ad regem delegati ab ipso rediissent; minus curae mihi fuit, ut tuis, quas inter solitas occupationes accepi, sepositis aliis negotiis quam primum responderem; quo aecessit, quod tardius red- ditae mihi cum fuerint, III. nempe Kal. Julii, frustra facturum me iudicarem, si ex amicis aliquem ad te Witingaviae ad VI. Non. mensis futurum ablesassem, cum tantum itineris, quanto hine locus ille distat, nemo quatridui spatio potuisset absol- vere, quin potius aliquandiu retinendum apud me duxi tabellarium tuum, dum di- missis ordinibus ab interpellatoribus me extricassem, ut commodius per otium et mente à domesticis curis magis vacua de rebus nostris, si quidem in partem con- silii apud Ursinum capiendi venire non possem, te facerem certiorem, quod aegre te minime laturum pro mutua benevolentia nostra confido.

Ad X. Kal huius mensis conventum indixit nobis rex eum potissimum in finem, ut legatos impetraret, quibus absoluta potestas decernendi tribueretur de omnibus, quae praesentem rerum statum et inchoatam cum principibus actionem contingunt. Et legati quidem concessi, Turrianus et Hodiczius comites, quibus ex equestri ordine adiunctus archigrammateus noster, sed potestate ad certas condici- ones restricta, ut facilis excusatio illis sit futura, si forte à parte adversa postulatis minus aequis urgeantur. Hoc autem praecipue illis iniunctum, ne unguem latum recederent a contractu apud Pragam inito, nec permitterent ulla ratione ab obse- quio regis et unitarum provinciarum foedere se abduci; eum quibus mandatis Viennam profecti, nihil periculi est, ut invitis et alioquin, ut nosti, optime animatis extorqueant aliquid adversarii, quod ex re nostra non sit. Interim uterque eo con- siliis suis collimat, ut rex a vana ista et cum summo periculo coniuncta falsae pacis ostentatione abducatur, serioque tandem animum applicet ad hostem, quem aequat certe ni superet viribus, adoriendum, cum frustra enim in perniciem suam augeri sensim patiatur, quem toties delere potuisset, si iis, quos cireum se habet, tantum animi fuisset ad rem agerediendam, quantum nobis ad eum iuvandum prom- ptissimae voluntatis.

Id ipsum et ego persuadere illi annitar minime quidem a pace alienus, sed insidias has, quibus illum et subditos cireumveniri video, toto animo detestans; cumque constituerim, ni mandatum, quo seorsim me ad se evocavit, revocet, intra pauculos dies ipsum convenire, efficiam, quantum in me erit, ne se diutius circumagi patiatur.

Inter haec nos de periculo patriae solliciti ad copias priores sexcentos sclop- petarios adiunximus, equitatus nostri provincialis deleetum propediem habituri, ut appareat odversariis, nihil minus nobis esse consilii, quam rescindere acta et pacta expeditionis Dohemicae, utque facilius militem nostrum partiri nobis liceat, si, quod aiunt, a parte Silesiae habcamus infestum Teschinensem, de quo tamen praeter


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile