512 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
salutari consilio tuo, postquam inter caesarem et regem ita convenit, ut utrinque
ab iniuria inferenda abstineretur tantisper. donec principes ad regem delegati ab
ipso rediissent; minus curae mihi fuit, ut tuis, quas inter solitas occupationes accepi,
sepositis aliis negotiis quam primum responderem; quo aecessit, quod tardius red-
ditae mihi cum fuerint, III. nempe Kal. Julii, frustra facturum me iudicarem, si ex
amicis aliquem ad te Witingaviae ad VI. Non. mensis futurum ablesassem, cum
tantum itineris, quanto hine locus ille distat, nemo quatridui spatio potuisset absol-
vere, quin potius aliquandiu retinendum apud me duxi tabellarium tuum, dum di-
missis ordinibus ab interpellatoribus me extricassem, ut commodius per otium et
mente à domesticis curis magis vacua de rebus nostris, si quidem in partem con-
silii apud Ursinum capiendi venire non possem, te facerem certiorem, quod aegre
te minime laturum pro mutua benevolentia nostra confido.
Ad X. Kal huius mensis conventum indixit nobis rex eum potissimum in
finem, ut legatos impetraret, quibus absoluta potestas decernendi tribueretur de
omnibus, quae praesentem rerum statum et inchoatam cum principibus actionem
contingunt. Et legati quidem concessi, Turrianus et Hodiczius comites, quibus ex
equestri ordine adiunctus archigrammateus noster, sed potestate ad certas condici-
ones restricta, ut facilis excusatio illis sit futura, si forte à parte adversa postulatis
minus aequis urgeantur. Hoc autem praecipue illis iniunctum, ne unguem latum
recederent a contractu apud Pragam inito, nec permitterent ulla ratione ab obse-
quio regis et unitarum provinciarum foedere se abduci; eum quibus mandatis
Viennam profecti, nihil periculi est, ut invitis et alioquin, ut nosti, optime animatis
extorqueant aliquid adversarii, quod ex re nostra non sit. Interim uterque eo con-
siliis suis collimat, ut rex a vana ista et cum summo periculo coniuncta falsae
pacis ostentatione abducatur, serioque tandem animum applicet ad hostem, quem
aequat certe ni superet viribus, adoriendum, cum frustra enim in perniciem suam
augeri sensim patiatur, quem toties delere potuisset, si iis, quos cireum se habet,
tantum animi fuisset ad rem agerediendam, quantum nobis ad eum iuvandum prom-
ptissimae voluntatis.
Id ipsum et ego persuadere illi annitar minime quidem a pace alienus, sed
insidias has, quibus illum et subditos cireumveniri video, toto animo detestans; cumque
constituerim, ni mandatum, quo seorsim me ad se evocavit, revocet, intra pauculos
dies ipsum convenire, efficiam, quantum in me erit, ne se diutius circumagi patiatur.
Inter haec nos de periculo patriae solliciti ad copias priores sexcentos sclop-
petarios adiunximus, equitatus nostri provincialis deleetum propediem habituri, ut
appareat odversariis, nihil minus nobis esse consilii, quam rescindere acta et pacta
expeditionis Dohemicae, utque facilius militem nostrum partiri nobis liceat, si, quod
aiunt, a parte Silesiae habcamus infestum Teschinensem, de quo tamen praeter