Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
506 A. XXXII. Dopisy Karla ze Žerotína
usus pecuniam erogassent, stipendium repetere iubent. At id mea sententia nihil
dare est, cum hominem ad eum reiciunt, a quo nihil possit accipere: Ni itaque
confectis rebus suis iam discesserit, ut illum autoritate tua adiuves, diligenter rogo.
Sententiam tuam de persuadendo rege, ut militem caesaris invaderet, pro-
barem, si res eo loco essent, quo tum erant, cum eius ipsemet autor essem apud
consiliarios regios; at ut tum, quicquid dicebam, pro somnio accipiebatur, sie. nunc
patefacta adversariorum fraude et aucta ex hoste metu tum ex dissidiis domesticis
diffidentia, operam luderem apud timidos homines suggerendis animosis consiliis, nec
etsi annuerent maxime, amplius illis esset locus destinata iam legatione ad caesareur
cuius princeps, ut haud dubie intellexeris, Liechtensteinius, inter collegas etiam
Riecardus noster Solomenius, cui toto animi sensu sapientiam Solomenianam nunc
precor, dummodo ea non in palato sit, sed in mente.
At caesar, dum noster instruit legationem, arma expedit, unam tantum
vindictam animo volvens et bellum aperte iam. ut ad me perscribunt, quos Pragae
habeo exploratores, provinciis, ni culpam deprecati ad obsequium redierint, indicturus,
frustra dissuadente Maximiliano fratre et ad mitiores cogitationes revocante. Consi-
lium autem est non a rege tantum repetere provincias, sed ipsas provincias per-
suasionibus, pollicitationibus, ct si hae non successerint, minis aggredi monereque,
ne paucorum factiosorum nimio studio ipsos in exitium se praecipitent. In me vero
potissima omnium culpa conicitur, ut qui solus regem ad suscipiendam rerum
suarum defensionem animavi, provincias ad mutuorum auxiliorum — promissionem
impuli, ex eo poena iam parata et insidiae interim, ni Deus, cui fido mandanti,
periculum amoverit.
Haec te latere nolui, apud quem nihil dissimulo. Praecipua hostibus accessit
fiducia ex auxiliis a Saxone promissis, quem plane sui iuris fecit caesar; at ille
multis ipsemet circumdatus difficultatibus non magnum, ut speramus, rebus nostris
incommodum afferet. Electori palatino respondimus, re ipsa magis postulatis prin-
cipum annuentes, quam verbis; scripsimus more nostro lingua vernacula. Translati-
onem Germanicam ubi recepero ex Silesia, ad te transmittam. In Bohemos et Silesios
pleniorem deliberationem reiecimus, cum quibus regnum unum cum constituimus,
ipsis inconsultis statuere aliquid in re tanta facile animos prius jam ab invidia et
suspicione occupatos commoveret, quod nobis hoc rerum statu maxime cavendum cst.
Ego exactis feriis instantibus Olomucium me, si Deo visum fuerit, conferam.
Ziampachio, quem militem facere audio, mc oppositurus; eum caesar mille equitum
tribunum constituit, ut et Ehrenreichio Puechamio legionem unam conscribendam
commisit. Intra duorum mensium spatium, ut ferunt litterae Pragenses, et Austrian
et Moraviam se recuperaturum arbitratur; at Deum, qui sedet in consilio. deorum,