EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

506 A. XXXII. Dopisy Karla ze Žerotína

usus pecuniam erogassent, stipendium repetere iubent. At id mea sententia nihil dare est, cum hominem ad eum reiciunt, a quo nihil possit accipere: Ni itaque confectis rebus suis iam discesserit, ut illum autoritate tua adiuves, diligenter rogo.

Sententiam tuam de persuadendo rege, ut militem caesaris invaderet, pro- barem, si res eo loco essent, quo tum erant, cum eius ipsemet autor essem apud consiliarios regios; at ut tum, quicquid dicebam, pro somnio accipiebatur, sie. nunc patefacta adversariorum fraude et aucta ex hoste metu tum ex dissidiis domesticis diffidentia, operam luderem apud timidos homines suggerendis animosis consiliis, nec etsi annuerent maxime, amplius illis esset locus destinata iam legatione ad caesareur cuius princeps, ut haud dubie intellexeris, Liechtensteinius, inter collegas etiam Riecardus noster Solomenius, cui toto animi sensu sapientiam Solomenianam nunc precor, dummodo ea non in palato sit, sed in mente.

At caesar, dum noster instruit legationem, arma expedit, unam tantum vindictam animo volvens et bellum aperte iam. ut ad me perscribunt, quos Pragae habeo exploratores, provinciis, ni culpam deprecati ad obsequium redierint, indicturus, frustra dissuadente Maximiliano fratre et ad mitiores cogitationes revocante. Consi- lium autem est non a rege tantum repetere provincias, sed ipsas provincias per- suasionibus, pollicitationibus, ct si hae non successerint, minis aggredi monereque, ne paucorum factiosorum nimio studio ipsos in exitium se praecipitent. In me vero potissima omnium culpa conicitur, ut qui solus regem ad suscipiendam rerum suarum defensionem animavi, provincias ad mutuorum auxiliorum promissionem impuli, ex eo poena iam parata et insidiae interim, ni Deus, cui fido mandanti, periculum amoverit.

Haec te latere nolui, apud quem nihil dissimulo. Praecipua hostibus accessit fiducia ex auxiliis a Saxone promissis, quem plane sui iuris fecit caesar; at ille multis ipsemet circumdatus difficultatibus non magnum, ut speramus, rebus nostris incommodum afferet. Electori palatino respondimus, re ipsa magis postulatis prin- cipum annuentes, quam verbis; scripsimus more nostro lingua vernacula. Translati- onem Germanicam ubi recepero ex Silesia, ad te transmittam. In Bohemos et Silesios pleniorem deliberationem reiecimus, cum quibus regnum unum cum constituimus, ipsis inconsultis statuere aliquid in re tanta facile animos prius jam ab invidia et suspicione occupatos commoveret, quod nobis hoc rerum statu maxime cavendum cst.

Ego exactis feriis instantibus Olomucium me, si Deo visum fuerit, conferam. Ziampachio, quem militem facere audio, mc oppositurus; eum caesar mille equitum tribunum constituit, ut et Ehrenreichio Puechamio legionem unam conscribendam commisit. Intra duorum mensium spatium, ut ferunt litterae Pragenses, et Austrian et Moraviam se recuperaturum arbitratur; at Deum, qui sedet in consilio. deorum,



Text viewManuscript line view