Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
482 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
accessus ad illos laedendos magis planus, magis speciosus; ut illis prostratis ct de-
letis, in nos postea amissis auxiliariis imbecilliores redditos faciant impetum. Haec
sunt utrinque hostium nostrorum molimina, hae artes; quas nisi praeveuerimus, nisi
evanescere coégerimus, perimus, dico, nec ulla spes in humanis est reliqua.
Atque haec cum ita se habeant, nescio, qui faciat comparatio illa inter
caesarem et regem a te iustituta. Nam etsi neutrum accusem, cum potius consi-
liarios faciam reos, neutrum tamen a culpa liberum pronuntio, cum regum sit regere,
non regi. Quod si tamen alterum cum altero conferre libeat, minus certe, quam illic,
hic peccatur et — ut quidam Austriacorum procerum, cum ad partes caesaris variis
sollicitationibus traheretur, non incommode nuper respondit: — minus periculi ibi est,
ubi nimia delinquit bonitas, quam ubi laboratur vitio contrario. Et sane res ipsa
docet, à qua parte stet veritas: quid enim sibi vult, quod ab eo tempore, quo dimi-
sistis exercitum, nihil vobis indultum est amplius, quod fere nunrquam ad conspectum
caesaris admissi, quod nunc in vos novae instruantur copiae? Nam etsi concedam
adversus principes Germanos praecipue arma ista sumi, nemo tamen mihi evellet ex
animo scrupum hune, vos primos fore, quos illa imparatos et inermes adoriantur;
ac valde verendum est, ni pro misericordia sua intervenerit Deus, ne trophaea
Ша, quae caesari ob concessum, (etsi non ignoremus, quomodo se concessio illa
habeat) ob concessum inquam liberioris in religione exercitii beneficium erigere paras,
inter cineres vestros et busta ponantur. Agitat enim ille animo vindictam. nec verba
curat, ut scripsi nuper, re ipsa et factis ultionem parat, si adsint vires et faveat fortuna.
Huic itaque periculo est occurrendum, nec permittendum, ut tempus inutiliter
nobis effluat et occasiones eripiantur: vigilant, qui nos oderunt, quod ipsuni ct nos
ad majorem vigilantiam excitare deberet. Ac hinc quidem missis legatis ad regem,
ut postulatis Austriacorum inter cetera emendationem secretioris consilii flagitantium
annuat, et episcopum Viennensem, hominem turbulentum ct seditiosum. a consiliis
suis removcat, petimus animo deliberato, ni impetremus, negotium ordinibus propo-
nere, ad viam inveniendam, qua tum nostrae tum vicinorum, quantum jn nobis fuerit.
consulamus necessitati. Sed.haec dies dabit, quam non moleste expectamus, modo
desideratum responsum afferat. Vos autem vestra pericula non neglecturos et spero
et opto, Deumque supplex oro, ut oculos tandem vobis aperiat, quibus perspiciatis
non minus res vestras nobis curae ^et esse et fuisse semper quam nostras. Nam
ad illud, quod denuo objicis, unionem nobiscum expetitam denegatam vobis fuisse,
ne verbo quidem respondeo, cum et responsum vestris legatis Olomucii datuni satis
sententiam nostram explicet et, si quid. dubitationem afferre potuit, a nme per literas
XIV. Kal. Sept. ad te datas plene est expeditum. Vale, illustris baro, et rem publicam
commendatam tibi habe. Rossicii, I1. idus Februar. 1610. Tibi sincera benevolentia
coniunctissimus. Konc. v knih. Blud. 3w31 fol. 157 č. 7.