EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

482 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

accessus ad illos laedendos magis planus, magis speciosus; ut illis prostratis ct de- letis, in nos postea amissis auxiliariis imbecilliores redditos faciant impetum. Haec sunt utrinque hostium nostrorum molimina, hae artes; quas nisi praeveuerimus, nisi evanescere coégerimus, perimus, dico, nec ulla spes in humanis est reliqua.

Atque haec cum ita se habeant, nescio, qui faciat comparatio illa inter caesarem et regem a te iustituta. Nam etsi neutrum accusem, cum potius consi- liarios faciam reos, neutrum tamen a culpa liberum pronuntio, cum regum sit regere, non regi. Quod si tamen alterum cum altero conferre libeat, minus certe, quam illic, hic peccatur et ut quidam Austriacorum procerum, cum ad partes caesaris variis sollicitationibus traheretur, non incommode nuper respondit: minus periculi ibi est, ubi nimia delinquit bonitas, quam ubi laboratur vitio contrario. Et sane res ipsa docet, à qua parte stet veritas: quid enim sibi vult, quod ab eo tempore, quo dimi- sistis exercitum, nihil vobis indultum est amplius, quod fere nunrquam ad conspectum caesaris admissi, quod nunc in vos novae instruantur copiae? Nam etsi concedam adversus principes Germanos praecipue arma ista sumi, nemo tamen mihi evellet ex animo scrupum hune, vos primos fore, quos illa imparatos et inermes adoriantur; ac valde verendum est, ni pro misericordia sua intervenerit Deus, ne trophaea Ша, quae caesari ob concessum, (etsi non ignoremus, quomodo se concessio illa habeat) ob concessum inquam liberioris in religione exercitii beneficium erigere paras, inter cineres vestros et busta ponantur. Agitat enim ille animo vindictam. nec verba curat, ut scripsi nuper, re ipsa et factis ultionem parat, si adsint vires et faveat fortuna.

Huic itaque periculo est occurrendum, nec permittendum, ut tempus inutiliter nobis effluat et occasiones eripiantur: vigilant, qui nos oderunt, quod ipsuni ct nos ad majorem vigilantiam excitare deberet. Ac hinc quidem missis legatis ad regem, ut postulatis Austriacorum inter cetera emendationem secretioris consilii flagitantium annuat, et episcopum Viennensem, hominem turbulentum ct seditiosum. a consiliis suis removcat, petimus animo deliberato, ni impetremus, negotium ordinibus propo- nere, ad viam inveniendam, qua tum nostrae tum vicinorum, quantum jn nobis fuerit. consulamus necessitati. Sed.haec dies dabit, quam non moleste expectamus, modo desideratum responsum afferat. Vos autem vestra pericula non neglecturos et spero et opto, Deumque supplex oro, ut oculos tandem vobis aperiat, quibus perspiciatis non minus res vestras nobis curae ^et esse et fuisse semper quam nostras. Nam ad illud, quod denuo objicis, unionem nobiscum expetitam denegatam vobis fuisse, ne verbo quidem respondeo, cum et responsum vestris legatis Olomucii datuni satis sententiam nostram explicet et, si quid. dubitationem afferre potuit, a nme per literas XIV. Kal. Sept. ad te datas plene est expeditum. Vale, illustris baro, et rem publicam commendatam tibi habe. Rossicii, I1. idus Februar. 1610. Tibi sincera benevolentia coniunctissimus. Konc. v knih. Blud. 3w31 fol. 157 č. 7.



Text viewManuscript line view