Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1609, 26. listopadu. 461
garis, vobis Moravis edicimus et scripto quidem in subsidium memoriae, pro lege
id nobis esse, ut nihil audeamus absque principe, quo annuente annuimus, negante
negamus; cumque ili hoc tempore minus opportunum periculis vestris prospicere,
per nos jam licet vobis perire, si libet. Juris hoc nostri est. Itane? ergo leges istius
arctissimae consotiationis nostrae, quam tantopere anno praeterito urgebatis, ut
nescio quid non nobis objiceretis, hoc fundamento nituntur, ut salus nostra, imo
vestra, a libidine principis peudeat? Bene res habet: non frustra impensae in legatos
nostros factae, quando hoc a vobis didicimus.
Sed progrediamur. Non puto te nescire, transactione apud Pragam perfecta
hoc cautum esse, ut si legati à rege ad caesarem, ab ordinibus ad vos hoc in ne-
gocio ablegarentur, remitterentur cum responso aequo; hac enim tum vocula pla-
carunt animos Hungarorum proceres vestri, luculenta spe facta amplissimorum auxi-
liorum. Quae his promissis fides, si responsum, quod nostri retulerunt, aequum est?
numne ita nos dementes putatis, ut ex sola principum mente tanquam e tripode
de aequo et iusto responsum petamus et seu oraculo alicui acquiescamus? At hoc
nobis pro lege est, dicitis: quae ergo compositio, qui contractus, quid allibi [sic]
firmum apud vos, si jus hoc vobis, ut omnia in vacillante unius hominis judicio vel
arbitrio potius sita sint? At hoc ludere est vel aequivocationibus puerorum more
nugari, nec id solum, sed fidem prostituere et quodquod allibi certum ratumque est,
labefactare.
At audi porro nunc. Quis vobis praes vel sponsor ex responso isto vestro
nihil incommodi in vos redundaturus? Non mihi de novo hic obtrudo jus vestrum;
silent enim leges inter arma. ea praesertim, quae jus vestrum non agnoscunt. Sed
age mecum ratione et ex aequo et bono. Quid si praesidiarii isti milites. quibus
stipendia non apud regem, non apud nos et provincias nobiscum confederatas, sed
apud caesarem in menses plus minusve triginta, vel fraude ministrorum vel negli-
gentia aut inopia aulae prostant, solutionem a caesare postuleut, quis infitiabitur,
jus illis hoc esse? Si porro ad urbem, quae caesari sedes et in qua aerarium, unde
numerandum ilis stipendium, militarium hominum more armati confluant, quis jure
hoc illos potuisse negabit? quis si fiat cavebit de damno? imo quis prohibebit aut
prohibere poterit transitum? Hungari, ut relictis praesidiis (quod illis in animo est)
agros ipsorum populentur, nunquam tolerabunt. Ad nos si concesserint, commeatum
fortassis largiemur, sedem castris figendis non concedemus. Reliquum est, ut ad
vos in hiberna se conferant: cur hoc illis non liceat? At nos, inquies, in ipsorum
aere non sumus. Fateor; sed qui est, apud vos est. Hunc cum fovetis, ut semper
est, autores illi esse debebatis, ut se aere liberaret, vos periculo eximeret, co solum,
quando id jus vobis est, ut illo invito ipsimet nec vestrae nec alienae saluti con-
sulere possitis. Non existimes me chimeras pingere aut imitare minas episcopi Ni-