EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1609, 26. listopadu. 461

garis, vobis Moravis edicimus et scripto quidem in subsidium memoriae, pro lege id nobis esse, ut nihil audeamus absque principe, quo annuente annuimus, negante negamus; cumque ili hoc tempore minus opportunum periculis vestris prospicere, per nos jam licet vobis perire, si libet. Juris hoc nostri est. Itane? ergo leges istius arctissimae consotiationis nostrae, quam tantopere anno praeterito urgebatis, ut nescio quid non nobis objiceretis, hoc fundamento nituntur, ut salus nostra, imo vestra, a libidine principis peudeat? Bene res habet: non frustra impensae in legatos nostros factae, quando hoc a vobis didicimus.

Sed progrediamur. Non puto te nescire, transactione apud Pragam perfecta hoc cautum esse, ut si legati à rege ad caesarem, ab ordinibus ad vos hoc in ne- gocio ablegarentur, remitterentur cum responso aequo; hac enim tum vocula pla- carunt animos Hungarorum proceres vestri, luculenta spe facta amplissimorum auxi- liorum. Quae his promissis fides, si responsum, quod nostri retulerunt, aequum est? numne ita nos dementes putatis, ut ex sola principum mente tanquam e tripode de aequo et iusto responsum petamus et seu oraculo alicui acquiescamus? At hoc nobis pro lege est, dicitis: quae ergo compositio, qui contractus, quid allibi [sic] firmum apud vos, si jus hoc vobis, ut omnia in vacillante unius hominis judicio vel arbitrio potius sita sint? At hoc ludere est vel aequivocationibus puerorum more nugari, nec id solum, sed fidem prostituere et quodquod allibi certum ratumque est, labefactare.

At audi porro nunc. Quis vobis praes vel sponsor ex responso isto vestro nihil incommodi in vos redundaturus? Non mihi de novo hic obtrudo jus vestrum; silent enim leges inter arma. ea praesertim, quae jus vestrum non agnoscunt. Sed age mecum ratione et ex aequo et bono. Quid si praesidiarii isti milites. quibus stipendia non apud regem, non apud nos et provincias nobiscum confederatas, sed apud caesarem in menses plus minusve triginta, vel fraude ministrorum vel negli- gentia aut inopia aulae prostant, solutionem a caesare postuleut, quis infitiabitur, jus illis hoc esse? Si porro ad urbem, quae caesari sedes et in qua aerarium, unde numerandum ilis stipendium, militarium hominum more armati confluant, quis jure hoc illos potuisse negabit? quis si fiat cavebit de damno? imo quis prohibebit aut prohibere poterit transitum? Hungari, ut relictis praesidiis (quod illis in animo est) agros ipsorum populentur, nunquam tolerabunt. Ad nos si concesserint, commeatum fortassis largiemur, sedem castris figendis non concedemus. Reliquum est, ut ad vos in hiberna se conferant: cur hoc illis non liceat? At nos, inquies, in ipsorum aere non sumus. Fateor; sed qui est, apud vos est. Hunc cum fovetis, ut semper est, autores illi esse debebatis, ut se aere liberaret, vos periculo eximeret, co solum, quando id jus vobis est, ut illo invito ipsimet nec vestrae nec alienae saluti con- sulere possitis. Non existimes me chimeras pingere aut imitare minas episcopi Ni-



Text viewManuscript line view