EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

442 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

aby mu nakoupil zeleniny, ovoce, šunek, jazyků nasolených a j. Na Rosicích, 18. srpna 1609. (Konc. vlasskÿ v knih. Blud. I—3883.)

1594. Jiřímu Erasmovi Tschernemblovi: posili mu po baronovi Ungnadovi opětné naléhavé pozvání k svatbě své dcery ; při příležitosti mohlo by jednáno býti s Budovcem o spojení s Cechy, byl ve Vídni, kde se mu smýšlení při dvoře nelíbilo. (Ch.) Na Rosicích 18. srpna 1609.

(Domino Georgio Erasmo Baroni a Tschernemmel.) Retulit ante biduum respousum a tc tabellarius non ita pridem ad te et Starrhenbergios nostros cum litteris meis missus; quod sane, ut par est, acceptissimum mihi fuit, quamvis non plena spe adventus tui facta, moestitiae inde nonnihil et timoris attraxerit. Itaque cum occasio liec repetendae meae petitionis per Andream Ungnadium baronem, vicinum tuum et, ut intelligo, amicum, oblata sit, rogatum te denuo et quidem ite- ratis precibus volui, ne me conspectu et colloquiis tuis defraudares, quae me ut desiderasse semper, sic etiam data fruendi opportunitate nunquam neglexisse probe nosti. 5i turbam fugis, prospiciemus incommodo; si epulas, ne illis molestius alli- saris, curabo nec retinebo invitum, tibi ipsi te plane permittam; satis erit vidisse domi meae et amplexatum esse. Aderit, ut spero, Hoffkirehius, aderit etiam e Do- hemia, ut plane mihi polliceor, Dudovicius, cum iis poterimus conferre de foedere cum Dohemis instituendo, quod ego sane minime defugio, qui eius desiderandi non unàm habeo causam, modo ea conficiendae rei ratio inveniatur, ut ne plus incom- modi inde ad nos redundet, quam beneficii. Meis saue popularibus uon difficile factu fuerit Bohemis se coniunxisse, ut qui eiusdem gentis, generis, linguae, dicionis sint; sed utrum Hungari eo adduci poterunt, vestris hominibus num id aula permittet, num ipsimet ei se alligari patientur, ut qui prioris repudii memoriam nondum abie- cerint, id vero mihi, ut in rebus novis assolet, nondum plane constat.

Proinde licét nulla alia adesset causa desiderio meo assentiendi, haec una certe allicere te potest. Si enim quid tentandum, haec occasio comitiorum Austria- corum minime est negligenda, cum alioquin non alii aditus ad penetrandum in ordinum animos patent.

Viennae ultra octiduum fui, nulla re confecta nec fere intellecta causa, quae ad me accersendüm impulerit consiliarios; absens omnia ea commodius praestare potuissem, quae mihi praesenti iniuncta. Regem liberatum quidem a podagrae dolo- ribus, sed nondum ita pedibus firmis, ut incedere posset, reliqui, aulam vero plenam dissidiorum et quaerelarum; nunquam mihi aspectus Viennae tristior visus. Audio te ad principes Germaniae excurrisse. Innuerat aliquid istius modi dictator noster, sed obscurius, ut non itellecturus fuissem, nisi accessisset Ungnadii explicatio; quid isthic actum, malo mihi praesens exponas quam per litteras. Vale, illustrissime


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile