[1] |
442 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
|
---|
[2] |
aby mu nakoupil zeleniny, ovoce, šunek, jazyků nasolených a j. — Na Rosicích, 18. srpna
|
---|
[3] |
1609. (Konc. vlasskÿ v knih. Blud. I—3883.)
|
---|
[4] |
1594.
|
---|
[5] |
Jiřímu Erasmovi Tschernemblovi: posili mu po baronovi Ungnadovi opětné naléhavé pozvání
|
---|
[6] |
k svatbě své dcery ; při té příležitosti mohlo by jednáno býti s Budovcem o spojení s Cechy,
|
---|
[7] |
byl ve Vídni, kde se mu smýšlení při dvoře nelíbilo. (Ch.) — Na Rosicích 18. srpna 1609.
|
---|
[8] |
(Domino Georgio Erasmo Baroni a Tschernemmel.) Retulit ante biduum
|
---|
[9] |
respousum a tc tabellarius non ita pridem ad te et Starrhenbergios nostros cum
|
---|
[10] |
litteris meis missus; quod sane, ut par est, acceptissimum mihi fuit, quamvis non
|
---|
[11] |
plena spe adventus tui facta, moestitiae inde nonnihil et timoris attraxerit. Itaque
|
---|
[12] |
cum occasio liec repetendae meae petitionis per Andream Ungnadium baronem,
|
---|
[13] |
vicinum tuum et, ut intelligo, amicum, oblata sit, rogatum te denuo et quidem ite-
|
---|
[14] |
ratis precibus volui, ne me conspectu et colloquiis tuis defraudares, quae me ut
|
---|
[15] |
desiderasse semper, sic etiam data fruendi opportunitate nunquam neglexisse probe
|
---|
[16] |
nosti. 5i turbam fugis, prospiciemus incommodo; si epulas, ne illis molestius alli-
|
---|
[17] |
saris, curabo nec retinebo invitum, tibi ipsi te plane permittam; satis erit vidisse
|
---|
[18] |
domi meae et amplexatum esse. Aderit, ut spero, Hoffkirehius, aderit etiam e Do-
|
---|
[19] |
hemia, ut plane mihi polliceor, Dudovicius, cum iis poterimus conferre de foedere
|
---|
[20] |
cum Dohemis instituendo, quod ego sane minime defugio, qui eius desiderandi non
|
---|
[21] |
unàm habeo causam, modo ea conficiendae rei ratio inveniatur, ut ne plus incom-
|
---|
[22] |
modi inde ad nos redundet, quam beneficii. Meis saue popularibus uon difficile factu
|
---|
[23] |
fuerit Bohemis se coniunxisse, ut qui eiusdem gentis, generis, linguae, dicionis sint;
|
---|
[24] |
sed utrum Hungari eo adduci poterunt, vestris hominibus num id aula permittet,
|
---|
[25] |
num ipsimet ei se alligari patientur, ut qui prioris repudii memoriam nondum abie-
|
---|
[26] |
cerint, id vero mihi, ut in rebus novis assolet, nondum plane constat.
|
---|
[27] |
Proinde licét nulla alia adesset causa desiderio meo assentiendi, haec una
|
---|
[28] |
certe allicere te potest. Si enim quid tentandum, haec occasio comitiorum Austria-
|
---|
[29] |
corum minime est negligenda, cum alioquin non alii aditus ad penetrandum in
|
---|
[30] |
|
---|
[31] |
Viennae ultra octiduum fui, nulla re confecta nec fere intellecta causa, quae
|
---|
[32] |
ad me accersendüm impulerit consiliarios; absens omnia ea commodius praestare
|
---|
[33] |
potuissem, quae mihi praesenti iniuncta. Regem liberatum quidem a podagrae dolo-
|
---|
[34] |
ribus, sed nondum ita pedibus firmis, ut incedere posset, reliqui, aulam vero plenam
|
---|
[35] |
dissidiorum et quaerelarum; nunquam mihi aspectus Viennae tristior visus. Audio
|
---|
[36] |
te ad principes Germaniae excurrisse. Innuerat aliquid istius modi dictator noster,
|
---|
[37] |
sed obscurius, ut non itellecturus fuissem, nisi accessisset Ungnadii explicatio; quid
|
---|
[38] |
isthic actum, malo mihi praesens exponas quam per litteras. Vale, illustrissime
|
---|