EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1609, f.—15. července. 435

tiones, quibus animum laborum et negotiorum avidum expleat, seribendum tamen illi duxi aliquid, ut intelligeret, quomodo res nostrae se habuissent hactenus. Magnum quid moliti sunt adversarii nostri. sed detectis quibusdam indiciis conticuerunt, ut solent, qui insidiis latent, quolibet strepitu pavidam conscientiam stimulante et simul remorante gressum. Certo tamen certius est non immutatam esse voluntatem nocendi rebus nostris, sed vel consiliis aliam formam indui vel occasionem magis opportunam expectari.

Porro, ut rem omnem melius percipiat, scire eam operae pretium est, ante mensem circiter interceptas esse litteras cuiusdam Nicolai Narcandri, decani Oppa- viensis, qui civibus oppidi illius puriorem religionem ab ipsis doctrinae evangelicae primordiis profitentibus ab aliquot annis multum exhibuit negotii. Is artibus Ladislai Berka, cuius pastorem olim Mesricii egit, eruditus Pragae cum praefecto ducatus Oppaviensis et aliis complicibus eonspirationem iniit in perniciem principio quidem ilius provinciae, deinde nostram et aliorum, quos contumaces suis litteris appellat.

ki conspirationi, ut ex lis, quas ad socios dedit, apparet, ducem Teschinensem implicuit opera Brabansky cuiusdam, nobili quidem familia, sed moribus non valde ingenuis: аб quia dux rem pernegat strenue et tum ad regem, tum ad ordines Sile- siae, tum etiam ad me ampla excusatione innocentiam suam contestatus est, malo principi illustribus natalibus orto adhibere fidem. quam hominis malae famae indicio non satis certo pertinacius insistere.

Res primum ad notitiam meam pervenit, deinde per occasionem comitiorum, quae Olomucii rex celebravit, a legatis Opaviensibus ad ordines nostros delata est, nec multo post tracta in deliberationem, ac post varias disceptationes tandem reus careeri mancipatus, apud cardinalem discrimine admisso accusandus.

Interim ad probationes liquidiores eliciendas institerunt nostri per litteras tum apud Opavienses, tum Silesiae principes, ut ex praecipuis complicibus quidam, qui Opaviae in vincula coniectus est, examini acriori et, si res postularet, quaestioni subiceretur. Nihil equidem adhuc publici responsi accepimus, sed faciunt me pri- vatim certiorem amici, rem nihil habituram difficultatis. Si contingat hominem inter tormenta deponere aliquid, quod huius nostri eulpam aggravet, valde vereor, ne brevi ultimum videat diem; sin minus, poenam tamen condignam non effugiturum perspicuum est. Tenemus enim litteras proprio pugno ab ipso exaratas, quibus serio moneri ducem. l'eschinensem magnis oneratum promissis postulat, ut fortunam peri- clitaretur et nulla expensarum habita ratione in Oppavienses primo, deinde in Mora- viam ac demum ceteros minus dictis obsequentes irruptionem faceret; quas scriptas à se negare cum non ausit, molliore interpretatione verborum atrocitatem lenire co- natur, sed rem successuram ili ex sententia vix existimo.

z o


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile