[1] |
z roku 1609, f.—15. července. 435
|
---|
[2] |
tiones, quibus animum laborum et negotiorum avidum expleat, seribendum tamen
|
---|
[3] |
illi duxi aliquid, ut intelligeret, quomodo res nostrae se habuissent hactenus. Magnum
|
---|
[4] |
quid moliti sunt adversarii nostri. sed detectis quibusdam indiciis conticuerunt, ut
|
---|
[5] |
solent, qui insidiis latent, quolibet strepitu pavidam conscientiam stimulante et
|
---|
[6] |
simul remorante gressum. Certo tamen certius est non immutatam esse voluntatem
|
---|
[7] |
nocendi rebus nostris, sed vel consiliis aliam formam indui vel occasionem magis
|
---|
[8] |
|
---|
[9] |
Porro, ut rem omnem melius percipiat, scire eam operae pretium est, ante
|
---|
[10] |
mensem circiter interceptas esse litteras cuiusdam Nicolai Narcandri, decani Oppa-
|
---|
[11] |
viensis, qui civibus oppidi illius puriorem religionem ab ipsis doctrinae evangelicae
|
---|
[12] |
primordiis profitentibus ab aliquot annis multum exhibuit negotii. Is artibus Ladislai
|
---|
[13] |
Berka, cuius pastorem olim Mesricii egit, eruditus Pragae cum praefecto ducatus
|
---|
[14] |
Oppaviensis et aliis complicibus eonspirationem iniit in perniciem principio quidem
|
---|
[15] |
ilius provinciae, deinde nostram et aliorum, quos contumaces suis litteris appellat.
|
---|
[16] |
ki conspirationi, ut ex lis, quas ad socios dedit, apparet, ducem Teschinensem
|
---|
[17] |
implicuit opera Brabansky cuiusdam, nobili quidem familia, sed moribus non valde
|
---|
[18] |
ingenuis: аб quia dux rem pernegat strenue et tum ad regem, tum ad ordines Sile-
|
---|
[19] |
siae, tum etiam ad me ampla excusatione innocentiam suam contestatus est, malo
|
---|
[20] |
principi illustribus natalibus orto adhibere fidem. quam hominis malae famae indicio
|
---|
[21] |
non satis certo pertinacius insistere.
|
---|
[22] |
Res primum ad notitiam meam pervenit, deinde per occasionem comitiorum,
|
---|
[23] |
quae Olomucii rex celebravit, a legatis Opaviensibus ad ordines nostros delata est,
|
---|
[24] |
nec multo post tracta in deliberationem, ac post varias disceptationes tandem reus
|
---|
[25] |
careeri mancipatus, apud cardinalem discrimine admisso accusandus.
|
---|
[26] |
Interim ad probationes liquidiores eliciendas institerunt nostri per litteras
|
---|
[27] |
tum apud Opavienses, tum Silesiae principes, ut ex praecipuis complicibus quidam,
|
---|
[28] |
qui Opaviae in vincula coniectus est, examini acriori et, si res postularet, quaestioni
|
---|
[29] |
subiceretur. Nihil equidem adhuc publici responsi accepimus, sed faciunt me pri-
|
---|
[30] |
vatim certiorem amici, rem nihil habituram difficultatis. Si contingat hominem inter
|
---|
[31] |
tormenta deponere aliquid, quod huius nostri eulpam aggravet, valde vereor, ne
|
---|
[32] |
brevi ultimum videat diem; sin minus, poenam tamen condignam non effugiturum
|
---|
[33] |
perspicuum est. Tenemus enim litteras proprio pugno ab ipso exaratas, quibus serio
|
---|
[34] |
moneri ducem. l'eschinensem magnis oneratum promissis postulat, ut fortunam peri-
|
---|
[35] |
clitaretur et nulla expensarum habita ratione in Oppavienses primo, deinde in Mora-
|
---|
[36] |
viam ac demum ceteros minus dictis obsequentes irruptionem faceret; quas scriptas
|
---|
[37] |
à se negare cum non ausit, molliore interpretatione verborum atrocitatem lenire co-
|
---|
[38] |
natur, sed rem successuram ili ex sententia vix existimo.
|
---|
[39] |
z
|
---|
[40] |
o
|
---|