Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
392 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
rebus agendis successum ex animo precor. Quando consultius IDV? videtur. ut epi-
stolae nostrae quo facilius et evlerius inter nos commutentur, deferantur ad castrum
Geding, quamvis expeditior mihi videatur quae recta ducit Posonium via: malui
tamen IDV** obsequi quam priori instituti meo inhaerere. Accipiet itaque has TDV*
per praefectum suum et intelliget, ni prius iam id aliunde illi innotuerit, rediisse
me ex profectione Austriaca, quae etsi alioquin non iniucunda ob tantae nobili-
tatis. conspectum. nec plane inutilis ob uberiorem rerum, quae controvertuntur.
acquisitam cognitionem, hae tamen in parte minus felix fuit, quod dispositis iau
procerum. istorum animis ad concordiam, si eommodae offerantur condiciones, parum
forsitan possit necesaria aestimari; feci tamen, quod meum crat, ct si inclinationem
illam ad obsequium principis promovi nihil, quod sane dicere non ausim. non tamen
certe retinui. vel repressi.
Erant tum in co, ut legatos Viennam mitterent, sane magnae autoritatis.
viros et multae experientiae ac doctrinae; quam ego deliberationem per amicos, quos
ilie reperi, iuvi diligenter ea spe potissimum, quod a moderatissimo ingenio archi-
ducis Maximiliani et a prudentia tot clarissimorum virorum nihil non temperatum,
conveniens et salutare mihi pollieerer. Nune in expectatione. sum, quem exitu
consultatio illa sit habitura, quem eo maris feliciter cadere opto, quod valde vereor,
ne, si aliter eveniat, longius absimus a pace. quam e re nostra sit. Ne itaque novis
calamitatibus implieemur, a Deo id primum erit impetrandum, procurandum deinde
quantum in nobis est, ut reconcilientur subditorum animi principi, et princeps cum
subditis in gratiam redeat; quam ad rem IDV* tum ob authoritatem, qua pollet. tun
quod negotio propemodum adsit, plurimum emolumenti adferre potest: ego quia
longius absum, si maxime velim, parum tamen praestare queo, eum non, aliter quam
per litteras agere mihi liceat. Sed sufficit, dummodo IDV* rem sibi curae esse pa-
tiatur. Scio enim, quantum possit, ubi inteusius in cogitationem aliquam. incumbit.
Comitia Dohemica ad 27. Januarii prorogata sunt, interim singulis distric-
tibus, in quos divisum est regnum, peculiares conventus indixit caesar. Legati Silesii
adhuc Pragae detinentur et complures in ea sunt sententia, re infecta dimissos iri.
Bavarus ad fines Bohemiae exercitum habere fertur. nisi iam reduxerit, postquam
timor comitiorum evanuit. Hungarica ab IDV* expecto et me benevolentiae ipsius
commendo. Rossiczio VI Idus Nov. 1608.
Opis v knih. Dludov. VI—3881 fol. 130v 6. 57.
1524. Eliáši Bergerovi: děkuje za podané zprávy a oznamuje, že asi v deseti (dnech
bude ve Strážnici. — Na Rosicích 9. listopadu 1608. (Opis lat. v knih. Blud. VI— 3881 f. 137.
č. 58.)