EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

392 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

rebus agendis successum ex animo precor. Quando consultius IDV? videtur. ut epi- stolae nostrae quo facilius et evlerius inter nos commutentur, deferantur ad castrum Geding, quamvis expeditior mihi videatur quae recta ducit Posonium via: malui tamen IDV** obsequi quam priori instituti meo inhaerere. Accipiet itaque has TDV* per praefectum suum et intelliget, ni prius iam id aliunde illi innotuerit, rediisse me ex profectione Austriaca, quae etsi alioquin non iniucunda ob tantae nobili- tatis. conspectum. nec plane inutilis ob uberiorem rerum, quae controvertuntur. acquisitam cognitionem, hae tamen in parte minus felix fuit, quod dispositis iau procerum. istorum animis ad concordiam, si eommodae offerantur condiciones, parum forsitan possit necesaria aestimari; feci tamen, quod meum crat, ct si inclinationem illam ad obsequium principis promovi nihil, quod sane dicere non ausim. non tamen certe retinui. vel repressi.

Erant tum in co, ut legatos Viennam mitterent, sane magnae autoritatis. viros et multae experientiae ac doctrinae; quam ego deliberationem per amicos, quos ilie reperi, iuvi diligenter ea spe potissimum, quod a moderatissimo ingenio archi- ducis Maximiliani et a prudentia tot clarissimorum virorum nihil non temperatum, conveniens et salutare mihi pollieerer. Nune in expectatione. sum, quem exitu consultatio illa sit habitura, quem eo maris feliciter cadere opto, quod valde vereor, ne, si aliter eveniat, longius absimus a pace. quam e re nostra sit. Ne itaque novis calamitatibus implieemur, a Deo id primum erit impetrandum, procurandum deinde quantum in nobis est, ut reconcilientur subditorum animi principi, et princeps cum subditis in gratiam redeat; quam ad rem IDV* tum ob authoritatem, qua pollet. tun quod negotio propemodum adsit, plurimum emolumenti adferre potest: ego quia longius absum, si maxime velim, parum tamen praestare queo, eum non, aliter quam per litteras agere mihi liceat. Sed sufficit, dummodo IDV* rem sibi curae esse pa- tiatur. Scio enim, quantum possit, ubi inteusius in cogitationem aliquam. incumbit.

Comitia Dohemica ad 27. Januarii prorogata sunt, interim singulis distric- tibus, in quos divisum est regnum, peculiares conventus indixit caesar. Legati Silesii adhuc Pragae detinentur et complures in ea sunt sententia, re infecta dimissos iri. Bavarus ad fines Bohemiae exercitum habere fertur. nisi iam reduxerit, postquam timor comitiorum evanuit. Hungarica ab IDV* expecto et me benevolentiae ipsius commendo. Rossiczio VI Idus Nov. 1608.

Opis v knih. Dludov. VI—3881 fol. 130v 6. 57.

1524. Eliáši Bergerovi: děkuje za podané zprávy a oznamuje, že asi v deseti (dnech bude ve Strážnici. Na Rosicích 9. listopadu 1608. (Opis lat. v knih. Blud. VI 3881 f. 137. č. 58.)



Text viewManuscript line view