EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

368 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotína

Interea tamen eos, qui ex nostris sunt, amice monui, ut intra fines modera- tionis se continerent: fateor enim me omnes turbas atque eas maxime, quae non- nihil affinitatis cum seditione habent, odisse et nunquam ad arma accedere, ubi aliquis est consilio locus; et certe si ulla spes fuisset de imperatore ad meliorem mentem reducendo, nunquam me ab obsequio ipsius abduci passus fuissem, sed des- peratis rebus desperata remedia adhibenda fuerant.

Haec ideo ad IDV*" copiosius, ut intelligeret, quam lubrico in statu res Au- striae essent positae, utque pro prudentia sua serenissimo domino nostro autor et hortator esse vellet, ne Austriacos suos, quibus pro officiis praestitis debet plurimum, minore indulgentia complecteretur, quam regni Hungariae incolis spem fecisset et .Moravos fuisset prosecutus; nam nos certe nihil non impetravimus, modo ea nobis praestentur et serventur, quae accepimus in promissis. Certe erit hoc ex re ipsius principis, quem non dubitarem sanioribus consiliis facile obtemperaturum, si ab iis, quos cireum se habet, non obsideretur quodam modo; quibus pro virili, citra vim tamen est resistendum, ne in nos quandoque dominatum sibi vindicent.

Legatus, qui a pontifice adest, eiusmodi consilia vel ipsis suygerere vel ab alis subministrata autoritate sua fulcire mihi videtur; nec mirum: sua enim agit, cum haec agit. Heri ex litteris serenissimi ad me datis intellexi, quod circa finem huius mensis Posonium esset iturus. Quam vellem posse ipsum comitari! Sed non permittunt res nostrae, ut provincia nunc egrediar. Perit mihi hoc modo occasio conveniendi Illustrem DV?", perit etiam spes, quae non exigua mihi de recipiendo me in civem et incolam regni Hungariae facta est. Verum quia patriae omnia debeo, etiam commoda mea in illius gratiam postponenda mihi agnosco. Forsan aliquando oportunius poterit recuperari, quae nunc elabitur occasio. Finem facio et IDV**, quam ex animo amo, diligentissime me commendo. Rossieii XII. Kal. Oct.

Konc. v knih. Blud. VI—3$881 fol. 132. 6. 39.

1503. tich. Starhenbergovi: táže se ho, zda pravdivy jsou zprávy o dobytí Lince od Rakušanů a o neuctivém jich zacházení s arcivévodou Maximiliánem; obává se, Ze se snad přílišnou horlivostí o obnovu náboženství dali svésti ke skutkům nerozvážným, jež náboženství samému odporují; žádá, aby Starhenberg spolu s Tschernemblem poučili jej o příčinách takového je- dnání i o pravém stavu věcí. Na Rosicích 22. září 1608.

(D"* Riccardo Baroni Starrhenbergio) Multa hic et gravia de vobis, ill"* Baro, quam certa, nescio: arcem Linczii occupatam, praesidium impositum, oppi- danis ademptas claves, magistratibus jurisdictionem, conspirationem cum civibus rate [?] initam; archiducem Maximilianum, cum isthaec transiret, parum reverenter, nec pro more, nec pro dignitate habitum, et quae alia sunt hujus generis: et quod gravis-


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile