368 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotína
Interea tamen eos, qui ex nostris sunt, amice monui, ut intra fines modera-
tionis se continerent: fateor enim me omnes turbas atque eas maxime, quae non-
nihil affinitatis cum seditione habent, odisse et nunquam ad arma accedere, ubi
aliquis est consilio locus; et certe si ulla spes fuisset de imperatore ad meliorem
mentem reducendo, nunquam me ab obsequio ipsius abduci passus fuissem, sed des-
peratis rebus desperata remedia adhibenda fuerant.
Haec ideo ad IDV*" copiosius, ut intelligeret, quam lubrico in statu res Au-
striae essent positae, utque pro prudentia sua serenissimo domino nostro autor et
hortator esse vellet, ne Austriacos suos, quibus pro officiis praestitis debet plurimum,
minore indulgentia complecteretur, quam regni Hungariae incolis spem fecisset et
.Moravos fuisset prosecutus; nam nos certe nihil non impetravimus, modo ea nobis
praestentur et serventur, quae accepimus in promissis. Certe erit hoc ex re ipsius
principis, quem non dubitarem sanioribus consiliis facile obtemperaturum, si ab iis,
quos cireum se habet, non obsideretur quodam modo; quibus pro virili, citra vim
tamen ‘est resistendum, ne in nos quandoque dominatum sibi vindicent.
Legatus, qui a pontifice adest, eiusmodi consilia vel ipsis suygerere vel ab
alis subministrata autoritate sua fulcire mihi videtur; nec mirum: sua enim agit,
cum haec agit. Heri ex litteris serenissimi ad me datis intellexi, quod circa finem
huius mensis Posonium esset iturus. Quam vellem posse ipsum comitari! Sed non
permittunt res nostrae, ut provincia nunc egrediar. Perit mihi hoc modo occasio
conveniendi Illustrem DV?", perit etiam spes, quae non exigua mihi de recipiendo
me in civem et incolam regni Hungariae facta est. Verum quia patriae omnia debeo,
etiam commoda mea in illius gratiam postponenda mihi agnosco. Forsan aliquando
oportunius poterit recuperari, quae nunc elabitur occasio. Finem facio et IDV**,
quam ex animo amo, diligentissime me commendo. Rossieii XII. Kal. Oct.
Konc. v knih. Blud. VI—3$881 fol. 132. 6. 39.
1503.
tich. Starhenbergovi: táže se ho, zda pravdivy jsou zprávy o dobytí Lince od Rakušanů
a o neuctivém jich zacházení s arcivévodou Maximiliánem; obává se, Ze se snad přílišnou
horlivostí o obnovu náboženství dali svésti ke skutkům nerozvážným, jež náboženství samému
odporují; žádá, aby Starhenberg spolu s Tschernemblem poučili jej o příčinách takového je-
dnání i o pravém stavu věcí. — Na Rosicích 22. září 1608.
(D"* Riccardo Baroni Starrhenbergio) Multa hic et gravia de vobis, ill"*
Baro, quam certa, nescio: arcem Linczii occupatam, praesidium impositum, oppi-
danis ademptas claves, magistratibus jurisdictionem, conspirationem cum civibus rate [?]
initam; archiducem Maximilianum, cum isthaec transiret, parum reverenter, nec pro
more, nec pro dignitate habitum, et quae alia sunt hujus generis: et quod gravis-