EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1608, 29. ledna. 339

(rermanus, Hungaros, si Hungarus, Germanos suspiciosos et sollicitos reddet; atque utut simulata fiducia omissum religionis et gentis crimen contegatur, alio praetextu tamen tanto muneri obeundo ineptus proclamabitur. Meliore in spe essem, si sopitis domesticis dissidiis, obliteratis externis offensionibus, unam omnibus mentem, unam voluntatem, unum et eundem scopum agnoscerem: at:cum omnia odiis, invidia, àc- mulatione, ut taceam alia, videam misceri, qui, quaeso, bene mihi de eventu pollice- bitur? Minus iam, ut puto, mirum videbitur, quod [sic] me animo angi, quamvis vale- tudine uteunque constante, principio epistolae fassus sum; nam qui haec accuratius expendit, quae ego primis tantum lineis designare sat habui, firmo sit necesse et valido animo, ne concutiatur. At navigandum tamen esse etiam inter hos scopulos, non nego, sed vestrum erit rectum tenere navem, qui ad clavum sedetis; cgo venientes a longe spectabo et expectabo. Nihil porro opus fuit in excusando liberatae urbis Tonauertanae ***) nuncio tam prolixa diligentia, cum nemo sit ab erroribus immunis; impingunt etiam curiosissimi et diligentissimi rerum novarum investigatores, quod in aulis principum accidere non rare videmus. Ego autem quamvis nihil propemodum, «quod hine scribam, habeo, si tamen alicujus ponderis haec esse videntur, nolo apud te dissimulare, legisse me, cum Olomucii essem, literas caesaris ad cardinalem nostrum, ex quibus apparet. Moravios in suspicionem illi venisse occultae. cum. Hungaris conjunctionis; intelexisse me etiam de mandatis quibusdam Tillio, equitum magistro, cum ab aula discederet, secrete datis, sane perniciosis ct nihil minus quam priscam fidem redolentibus, ita quidem, ut nec exprimere ea audeam, quia vereor, ne in ipsius caput recidant, si in lucem pro- ferri contigerit. Filii tui valent, quamvis Erasmus non ita pridem in periculum adiit oculi amittendi, cum inscio praeceptore in areum domus descendisset ct per tenebras iniens in temonem rhedae incurrisset. Vale ill. D^* et meo erga te amori summo respondere perge. Ross.

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 126 6. 1. *) Püvodné: ,Quas per fratrem meu 'misisti, Olomucii accepi.* **) Dvě nebo tři slůvka nećitelni. ***) Donauwórth. 1462.

Jiřímu Erasmovi svob. pinu Tschernemblovi, toho času v Preśpurce: děkuje, že pro něho získal služby Martina Noldla, i prosi ho, aby mu zprávu podal o.tom, co stavové rakouští s uherskými vyjednali; jenom Richard ze Starhemberka listem z Vídně jemu několika slovy naznačil úmysly arciknížete a stavů. mnohé obavy, a nedůvěřuje ani arciknížeti (Matyášovi). Na Rosicích 29. ledna 1608.

(Domino Georgio Erasmo baroni à Tschernemmel.) Illustrissime baro. 5i frater meus, qui non ita pridem ab archiduce ad sua reversus est, non me fefellit, vel potius non ipse falsus est, conicio meas Posonii te adhuc morantem offensuras, quod

sane tum multis aliis tum hoc potissimum nomine optarim, ut eo citius ad manus 43*


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile