z roku 1608, 29. ledna. 339
(rermanus, Hungaros, si Hungarus, Germanos suspiciosos et sollicitos reddet; atque
utut simulata fiducia omissum religionis et gentis crimen contegatur, alio praetextu
tamen tanto muneri obeundo ineptus proclamabitur. Meliore in spe essem, si sopitis
domesticis dissidiis, obliteratis externis offensionibus, unam omnibus mentem, unam
voluntatem, unum et eundem scopum agnoscerem: at:cum omnia odiis, invidia, àc-
mulatione, ut taceam alia, videam misceri, qui, quaeso, bene mihi de eventu pollice-
bitur? Minus iam, ut puto, mirum videbitur, quod [sic] me animo angi, quamvis vale-
tudine uteunque constante, principio epistolae fassus sum; nam qui haec accuratius
expendit, quae ego primis tantum lineis designare sat habui, firmo sit necesse et
valido animo, ne concutiatur. At navigandum tamen esse etiam inter hos scopulos,
non nego, sed vestrum erit rectum tenere navem, qui ad clavum sedetis; cgo
venientes a longe spectabo et expectabo. Nihil porro opus fuit in excusando
liberatae urbis Tonauertanae ***) nuncio tam prolixa diligentia, cum nemo sit ab
erroribus immunis; impingunt etiam curiosissimi et diligentissimi rerum novarum
investigatores, quod in aulis principum accidere non rare videmus. Ego autem quamvis
nihil propemodum, «quod hine scribam, habeo, si tamen alicujus ponderis haec
esse videntur, nolo apud te dissimulare, legisse me, cum Olomucii essem, literas
caesaris ad cardinalem nostrum, ex quibus apparet. Moravios in suspicionem illi
venisse occultae. cum. Hungaris conjunctionis; intelexisse me etiam de mandatis
quibusdam Tillio, equitum magistro, cum ab aula discederet, secrete datis, sane
perniciosis ct nihil minus quam priscam fidem redolentibus, ita quidem, ut nec
exprimere ea audeam, quia vereor, ne in ipsius caput recidant, si in lucem pro-
ferri contigerit. — Filii tui valent, quamvis Erasmus non ita pridem in periculum
adiit oculi amittendi, cum inscio praeceptore in areum domus descendisset ct per
tenebras iniens in temonem rhedae incurrisset. Vale ill. D^* et meo erga te amori
summo respondere perge. Ross.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 126 6. 1. — *) Püvodné: ,Quas per fratrem meu 'misisti, Olomucii
accepi.* — **) Dvě nebo tři slůvka nećitelni. — ***) Donauwórth.
1462.
Jiřímu Erasmovi svob. pinu Tschernemblovi, toho času v Preśpurce: děkuje, že pro něho
získal služby Martina Noldla, i prosi ho, aby mu zprávu podal o.tom, co stavové rakouští
s uherskými vyjednali; jenom Richard ze Starhemberka listem z Vídně jemu několika slovy
naznačil úmysly arciknížete a stavů. Má mnohé obavy, a nedůvěřuje ani arciknížeti (Matyášovi).
— Na Rosicích 29. ledna 1608.
(Domino Georgio Erasmo baroni à Tschernemmel.) Illustrissime baro. 5i frater
meus, qui non ita pridem ab archiduce ad sua reversus est, non me fefellit, vel
potius non ipse falsus est, conicio meas Posonii te adhuc morantem offensuras, quod
sane tum multis aliis tum hoc potissimum nomine optarim, ut eo citius ad manus
43*