EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

314 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

ex errore commisso concitatam exhalabam. Remitto illam nihilominus hanc potis- simum ob causam, quod in ca mentio facta quorundam nostratium, quos consilio tuo promovendo idoneos esse iudicavi et quod ex oblivione practermisi cam rem tibi indicare. Tabellarium in vicinam Silesiam ablegavi, qui de venditione Jaispicii certi aliquid cognosceret; nunc id suppleo et ubi reversus fuerit, nulla interposita mora de voluntate ducis, eius dicionis domini, plenius te edocebo.

Porro ut ad tuas veniam, ipse tibi, mi domine, iniurias facis, qui missis ad me liberis tuis et cura eorum quodammodo mihi concredita onus mihi imposuisse existimas. At tantum abest, ut tibi assentiar, ut ex adverso maximi muneris loco illos acceperim laetus liberalitate tua tantum ad me delatum pignus tuae erga me minime simulatae benevolentiae; nec ergo id negligenter sum habiturus, sed conser- vaturus eo studio, ea diligentia, qua par est et quam res tanti pretii meretur. leri et hodie ad meridiem usque apud me retenti dum interea, quae ad excipiendos novos hospites necessaria Evancicii appararentur, a prandio isthuc a me deducti et tum seniori tum illi, qui eorum. peculiarem curam habiturus est, commendati. Dono animo esto, inter bonos bene illis erit, et qui solus vere bonus est Deus, pro boni- tate sua adlargietur, ut, cum eos revocaveris, ad te quam optimi, quatenus enin nostra humana infirmitas patitur, revertantur.

De ceteris ex Veneto plenius cognosces. ad quem te remitto, quia cras summe mane Brunam ad conventum iussu caesaris nostris ordinibus indictum pro- fecturo prolixiori esse non licet. Compensabo id inter breve tempus et de statu rerum nostrarum ad te perscribam. Nunc hoc tantum scire te volo, Carolum Liechtensteinium ab aula reducem nobiscum aliquamdiu, ut aiunt, mansurum et pertaesum honorum et splendoris aulae, privatam fortassis acturum vitam; de reliquis tuum opto iudicium. Libros, quos misisti, coepi legere; ubi absolvero, remittam. De Philippo Nicolai nihil Adhuc pronuncio, ne cum praeiudicio ad lectionem videar accessisse. Nostris ostendam, quia ita vis, sed scias, non tantum illis esse otii, ut de eiusmodi scriptis iudicium suum interponant, nec id illis privatim licet nisi re prius in senatu ecclesiastico deliberata.

Conjunx Althimii unice opem tuam implorat et chirurgum desiderat; cum si miseris, maximo bonam feminam beneficio afficies. escribo salutem quam plu- rimam et officiosissimam illustrissimae et lectissimae feminae coniugi tuae, utque omnem de filiis sollicitudinem deponat, oro. 'Te quoque, illustrissime domine, cum tota familia divinae custodiae dilimenter commendo, et quod nunc domino Henrico respondere non vacat, ut in bonam partem accipias, rogo. Vale. Rossicio ХПИ. Sept. Tui observantissimus simul et amantissimus.

Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 118.5 č. 41.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile