314 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
ex errore commisso concitatam exhalabam. Remitto illam nihilominus hanc potis-
simum ob causam, quod in ca mentio facta quorundam nostratium, quos consilio
tuo promovendo idoneos esse iudicavi et quod ex oblivione practermisi cam rem
tibi indicare. Tabellarium in vicinam Silesiam ablegavi, qui de venditione Jaispicii
certi aliquid cognosceret; nunc id suppleo et ubi reversus fuerit, nulla interposita
mora de voluntate ducis, eius dicionis domini, plenius te edocebo.
Porro ut ad tuas veniam, ipse tibi, mi domine, iniurias facis, qui missis ad
me liberis tuis et cura eorum quodammodo mihi concredita onus mihi imposuisse
existimas. At tantum abest, ut tibi assentiar, ut ex adverso maximi muneris loco
illos acceperim laetus liberalitate tua tantum ad me delatum pignus tuae erga me
minime simulatae benevolentiae; nec ergo id negligenter sum habiturus, sed conser-
vaturus eo studio, ea diligentia, qua par est et quam res tanti pretii meretur. leri
et hodie ad meridiem usque apud me retenti dum interea, quae ad excipiendos
novos hospites necessaria Evancicii appararentur, a prandio isthuc a me deducti et
tum seniori tum illi, qui eorum. peculiarem curam habiturus est, commendati. Dono
animo esto, inter bonos bene illis erit, et qui solus vere bonus est Deus, pro boni-
tate sua adlargietur, ut, cum eos revocaveris, ad te quam optimi, quatenus enin
nostra humana infirmitas patitur, revertantur.
De ceteris ex Veneto plenius cognosces. ad quem te remitto, quia cras
summe mane Brunam ad conventum iussu caesaris nostris ordinibus indictum pro-
fecturo prolixiori esse non licet. Compensabo id inter breve tempus et de statu
rerum nostrarum ad te perscribam. Nunc hoc tantum scire te volo, Carolum
Liechtensteinium ab aula reducem nobiscum aliquamdiu, ut aiunt, mansurum et
pertaesum honorum et splendoris aulae, privatam fortassis acturum vitam; de reliquis
tuum opto iudicium. Libros, quos misisti, coepi legere; ubi absolvero, remittam. De
Philippo Nicolai nihil Adhuc pronuncio, ne cum praeiudicio ad lectionem videar
accessisse. Nostris ostendam, quia ita vis, sed scias, non tantum illis esse otii, ut
de eiusmodi scriptis iudicium suum interponant, nec id illis privatim licet nisi re
prius in senatu ecclesiastico deliberata.
Conjunx Althimii unice opem tuam implorat et chirurgum desiderat; cum
si miseris, maximo bonam feminam beneficio afficies. escribo salutem quam plu-
rimam et officiosissimam illustrissimae et lectissimae feminae coniugi tuae, utque
omnem de filiis sollicitudinem deponat, oro. 'Te quoque, illustrissime domine, cum
tota familia divinae custodiae dilimenter commendo, et quod nunc domino Henrico
respondere non vacat, ut in bonam partem accipias, rogo. Vale. Rossicio ХПИ.
Sept. Tui observantissimus simul et amantissimus.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 118.5 č. 41.