Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
z roku 1606, 7. kvétna—2. června. 281
vitae et victus et morum non exigua communicatio antecessit, eo per litteras evo-
cetur, quamvis alicuius sit momenti, non tamen tanti aestimanda mihi videtur, ut
interim filio tuo absque fructu anni abeant. Nam cum citra dubitationem non alia
te causa impellat, ut ei Galliae. perlustrandae potestatem facias, quam са, qua pleri-
que ducimur, ut linguae eius regionis cognitionem assequatur, certe ca alibi hau-
rienda. erit quam in Gallia Narbonensi, euius provinciae Monspessulus non postrema
urbs est. Notissimum enim est incolas eius urbis et totius provinciae non dialecto
tantum et accentu, sed universo loquendi genere ita à reliquis Gallis differe, ut alio
propemodum sermone uti videantur. Liect autem politiores et ii praesertim, qui in
aula versati sunt, accommodent se, quantun possint, ut quam proxime ad elegantiam
et puritatem linguae Gallicae accedant: retinent tamen semper nativum quiddam,
quod etsi maxime conentur exuere, tamen nuuquam possunt, cuius rei experimenta
et in ipsa regione, cum cam peragrarem, et apud regem cum essem, multa habui.
Jam si filius tuus in primis initiis eos loquendi modos et sonum et voces imbuat,
ut adolescentum ingenia sunt tenacia, nunquam dimittet. Quod si acciderit, nunquam
Gallicum idioma ita addiscet, ut cum laude aliqua eo uti possit. Consulerem itaque
Diturigos potius vel Aurelias ablegandum, quibus in locis, si uspiam alibi, mundicia
et subtilitas orationis Gallicae viget. Porro quamvis utraque urbs pontificiae super-
stitioni addita sit, cum ex adverso apud Montepessulanos religio orthodoxa floreat,
tamen cum in hac libertate conscientiarum, quae per universum istud regnum cst
maxima, nulla urbs, nullum oppidum exercitiis pietatis careat, sufficere id mihi vidc-
tur illi. qui ita in doctrina fidei institutus est, ut non sit metuendum, eum pravis
exemplis, quae tamen nec in patria ipsa effugere poterit, ab ea facile dimoveri possc.
De progressu in studiis, ubi ille firmior, ubi uberior futurus esset, iudicium
non facio, eum sciam iuvetutem nostram deliciis et licentia regionis illius plerumque
ita occupari ut, si non penitus animum a discendo abducat, multum tamen de dili-
gentia priore remittat. Et praeterea scholae Gallicae, ut fere alibi idem accidere
solet, nune sua incrementa accipiunt, nunc diminutiones patiuntur. Olim vivente
Cuiacio Bituricensis academia, nunc, postquam Julius Paccius Montempessulum mi-
gravit, haec claret. Sed sive hanc sive illam accedat, nisi privati et. domestici
labores potissimam operam praestant, publici doctores quamvis celeberrimi non
multum proficiunt; ita ut hinc quoque colligere quodammodo liceat, non magnopere
interesse, quo mittatur, vel ut potius dicam, parum momenti adferre, ut Montem-
pessulum mittatur. "luum imn erit statuere, ubi filium tuum esse velis; ego autem
ob amicitiam nostram silentio haec praeterire non potui.
De tempore quod quaeris, si co solum respicerem, quo tu mihi mentem in-
tendisse videris, maturandum suaderem iter, ut quam primum ab exspectatione peri-
culorum, quae multa nobis minantur, amoveretur et quam longissime a conspectu
Archiv Cesky XXVII. 36