EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

z roku 1606, 7. kvétna—2. června. 281

vitae et victus et morum non exigua communicatio antecessit, eo per litteras evo- cetur, quamvis alicuius sit momenti, non tamen tanti aestimanda mihi videtur, ut interim filio tuo absque fructu anni abeant. Nam cum citra dubitationem non alia te causa impellat, ut ei Galliae. perlustrandae potestatem facias, quam са, qua pleri- que ducimur, ut linguae eius regionis cognitionem assequatur, certe ca alibi hau- rienda. erit quam in Gallia Narbonensi, euius provinciae Monspessulus non postrema urbs est. Notissimum enim est incolas eius urbis et totius provinciae non dialecto tantum et accentu, sed universo loquendi genere ita à reliquis Gallis differe, ut alio propemodum sermone uti videantur. Liect autem politiores et ii praesertim, qui in aula versati sunt, accommodent se, quantun possint, ut quam proxime ad elegantiam et puritatem linguae Gallicae accedant: retinent tamen semper nativum quiddam, quod etsi maxime conentur exuere, tamen nuuquam possunt, cuius rei experimenta et in ipsa regione, cum cam peragrarem, et apud regem cum essem, multa habui. Jam si filius tuus in primis initiis eos loquendi modos et sonum et voces imbuat, ut adolescentum ingenia sunt tenacia, nunquam dimittet. Quod si acciderit, nunquam Gallicum idioma ita addiscet, ut cum laude aliqua eo uti possit. Consulerem itaque Diturigos potius vel Aurelias ablegandum, quibus in locis, si uspiam alibi, mundicia et subtilitas orationis Gallicae viget. Porro quamvis utraque urbs pontificiae super- stitioni addita sit, cum ex adverso apud Montepessulanos religio orthodoxa floreat, tamen cum in hac libertate conscientiarum, quae per universum istud regnum cst maxima, nulla urbs, nullum oppidum exercitiis pietatis careat, sufficere id mihi vidc- tur illi. qui ita in doctrina fidei institutus est, ut non sit metuendum, eum pravis exemplis, quae tamen nec in patria ipsa effugere poterit, ab ea facile dimoveri possc.

De progressu in studiis, ubi ille firmior, ubi uberior futurus esset, iudicium non facio, eum sciam iuvetutem nostram deliciis et licentia regionis illius plerumque ita occupari ut, si non penitus animum a discendo abducat, multum tamen de dili- gentia priore remittat. Et praeterea scholae Gallicae, ut fere alibi idem accidere solet, nune sua incrementa accipiunt, nunc diminutiones patiuntur. Olim vivente Cuiacio Bituricensis academia, nunc, postquam Julius Paccius Montempessulum mi- gravit, haec claret. Sed sive hanc sive illam accedat, nisi privati et. domestici labores potissimam operam praestant, publici doctores quamvis celeberrimi non multum proficiunt; ita ut hinc quoque colligere quodammodo liceat, non magnopere interesse, quo mittatur, vel ut potius dicam, parum momenti adferre, ut Montem- pessulum mittatur. "luum imn erit statuere, ubi filium tuum esse velis; ego autem ob amicitiam nostram silentio haec praeterire non potui.

De tempore quod quaeris, si co solum respicerem, quo tu mihi mentem in- tendisse videris, maturandum suaderem iter, ut quam primum ab exspectatione peri-

culorum, quae multa nobis minantur, amoveretur et quam longissime a conspectu Archiv Cesky XXVII. 36



Text viewManuscript line view