EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

276 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Żerotina

malorum quodam modo obsessam ingredebantur amici ad comitandum funus uxoris defunctae invitati. Legi confestim et perlegi, ut non absque lachrimis, ita nec penitus sine fructu. Vera enim cum agnoscerem omnia et e veritatis fonte deducta, quomodo non admisissem, non approbassem! Sed ita dolor animum possidebat, ut remediis non magnus esset locus, quae, ut in corporibus male affectis et diuturnis aegritudinibus exhaustis fieri solet, in nutrimentum potius morbi transibant quam in allevamentum.

Non enim mihi unà tautum maestitiae causa, sed quoties prioris viduitatis subibat recordatio, excipiebat eam consideratio infelicis, quod iam consecutum est, coniugii; quoties diuturnum et gravissimum morbum miserae feminae revocabam in memoriam, toties obversabatur ob oculos saevitia mortis, quae eam mihi eripuit; quoties repetebam mecum difficultates varias, quáe connubium nostrum autecesserant, tot videbantur mihi fuisse auguria secuturae mortis, imo ipsas nuptias non sine lachrimis traductas praeludium quoddam fuisse cogitabam ad celebrationem exequia- rum. Hiuc deveniebam ad iudiciorum divinorum investigationem, perscrutabar me ipsum diligenter, convertebam etiam animum ad aliorum praeiudicia. Ex alia parte affligebat me iactura ex obitu socrus meae, materna plane benevolentia me complectentis, non ita pridem accepta; conturbabat domesticum periculum, quod ex serpente mortifera contagione iam ad familiam usque meam pertigerat; patriae autem calamitas, cuius tot et tanta mala eo tempore fuerunt, ut nue enumerari quidem possent, exanimabat me.

Quapropter cum in eo statu offendissent me piissimae tuae et solidissimae commendationes, feriebant quidem hostem, qui me vinetum detinebat, sed non di- movebant: cedebat enim ratio et consilium recipiebat, ad depellendam autem pertur- bationis violentiam non satis erat virium. At cum labente tempore labesceret pau- latim ipsum malum, et ratio suo loco restituta acrius pro tuenda veritate pugnaret, ibi tum *) tuae ex[s]erere se ac instar solis caliginem discutere, donec eo me deducerent, ut a concussione illa turbidorum motuum liber moderatius nunc lugeam. Magnam proinde apud me iniisti gratiam, quod tam necessario tempore non me deserueris, quo, si unquam alias miser, gemebam sub onere afflictionum ; imo haec ipsa scribens ingemisco adhuc et vix a lacrimis abstineo, tam graviter me casus iste perculit. Nunquam finis foret epistolae, si omnia, quae mentem aegram tum temporis con- vellebant mala, recensenda essent. Sufficiat dixisse reliquias solas, quae adhuc super- sunt, mihi prostrando satis esse, nisi manus Dei me sustineat. Omitto illa itaque et tibi, mi pater, quas possum maximas nomine gratissimi illius muneris gratias ago. lta te Deus ob hauc beneficentiam beet, ut alios consolandos diu superstes ipse nunquam consolatione indigeas. Vale. ltossicio V. Nonas Martii 1606.

Kone. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 98 č. 18. *) V koncepté zde následuje slovo rationes, ktevéz však jest přeškrtnuto.


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile