276 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Żerotina
malorum quodam modo obsessam ingredebantur amici ad comitandum funus uxoris
defunctae invitati. Legi confestim et perlegi, ut non absque lachrimis, ita nec penitus
sine fructu. Vera enim cum agnoscerem omnia et e veritatis fonte deducta, quomodo
non admisissem, non approbassem! Sed ita dolor animum possidebat, ut remediis non
magnus esset locus, quae, ut in corporibus male affectis et diuturnis aegritudinibus
exhaustis fieri solet, in nutrimentum potius morbi transibant quam in allevamentum.
Non enim mihi unà tautum maestitiae causa, sed quoties prioris viduitatis
subibat recordatio, excipiebat eam consideratio infelicis, quod iam consecutum est,
coniugii; quoties diuturnum et gravissimum morbum miserae feminae revocabam in
memoriam, toties obversabatur ob oculos saevitia mortis, quae eam mihi eripuit;
quoties repetebam mecum difficultates varias, quáe connubium nostrum autecesserant,
tot videbantur mihi fuisse auguria secuturae mortis, imo ipsas nuptias non sine
lachrimis traductas praeludium quoddam fuisse cogitabam ad celebrationem exequia-
rum. Hiuc deveniebam ad iudiciorum divinorum investigationem, perscrutabar me
ipsum diligenter, convertebam etiam animum ad aliorum praeiudicia. Ex alia
parte affligebat me iactura ex obitu socrus meae, materna plane benevolentia me
complectentis, non ita pridem accepta; conturbabat domesticum periculum, quod ex
serpente mortifera contagione iam ad familiam usque meam pertigerat; patriae autem
calamitas, cuius tot et tanta mala eo tempore fuerunt, ut nue enumerari quidem
possent, exanimabat me.
Quapropter cum in eo statu offendissent me piissimae tuae et solidissimae
commendationes, feriebant quidem hostem, qui me vinetum detinebat, sed non di-
movebant: cedebat enim ratio et consilium recipiebat, ad depellendam autem pertur-
bationis violentiam non satis erat virium. At cum labente tempore labesceret pau-
latim ipsum malum, et ratio suo loco restituta acrius pro tuenda veritate pugnaret,
ibi tum *) tuae ex[s]erere se ac instar solis caliginem discutere, donec eo me deducerent,
ut a concussione illa turbidorum motuum liber moderatius nunc lugeam. Magnam
proinde apud me iniisti gratiam, quod tam necessario tempore non me deserueris,
quo, si unquam alias miser, gemebam sub onere afflictionum ; imo haec ipsa scribens
ingemisco adhuc et vix a lacrimis abstineo, tam graviter me casus iste perculit.
Nunquam finis foret epistolae, si omnia, quae mentem aegram tum temporis con-
vellebant mala, recensenda essent. Sufficiat dixisse reliquias solas, quae adhuc super-
sunt, mihi prostrando satis esse, nisi manus Dei me sustineat. Omitto illa itaque et
tibi, mi pater, quas possum maximas nomine gratissimi illius muneris gratias ago.
lta te Deus ob hauc beneficentiam beet, ut alios consolandos diu superstes ipse
nunquam consolatione indigeas. Vale. ltossicio V. Nonas Martii 1606.
Kone. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 98 č. 18. — *) V koncepté zde následuje slovo rationes, ktevéz
však jest přeškrtnuto.