EN | ES |

1127

1127


Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

index   < Page >

z roku 1605, 1.—5. září. 257

enim eas exspectabam, accensus illarum desiderio ex lectione eruditissimae epistolae, quam ad nobilissimum virum, singularem amicum meum Vencislaum Budovicium aliquanto prius dedisti, ita quidem, ut sponte etiam provocaturus te fuissem, si occu- pationes meae et status rei publicae confusus id permisissent. Judicavi saue deberi mihi eas quodammodo tum propter simile studium communium litterarum, tum ob affinitatem non pridem ante contractam; quam prope enim uxor mea te contingeret, non existimabam te ignorare. Quare cum comparuissent comparuissent autem ex- spectatae magis quam speratae ingenti me laetitia impleverunt; nam ut taceam clegantiam orationis, dispositionis rationem, verborum et florum copiam, quae enu- merare supersedeo, ne auribus tuis dare aliquid vel animum dulcediue laudis dele- nitum capere velle videar: summa illa modestia tua singulari humanitate permixta, quae per ommes partes epistolae tuac resplendet, ita me affecit, ut merito gavisus fuerim dari mihi occasionem necessitudinis nostrae amicitiae vinculo tum ampliandac tum stabiliendae. Non enim minus mihi quam et tibi curae fuit, ut eorum tantum susciperem amorem, qui et ipsi amore virtutis tenerentur, eos autem mihi coniun- gerem, qui cum virtute etiam sapientiae studium coniunxissent; sic enim demum illam firmam. fore iudicabam amicitiam, quae non corruptibilibus et perituris, qui- buseum ipsa et interire et destrui posset, sed solidis et perpetuis innixa fundamentis per omnem vitam certa et stabili possessione conservaretur. Cum itaque litterae tuae amicitiam mihi offerunt, ex qua non caducos et incertos, sed permanentes et duraturos fructus sperarem, avide illam sum amplexus, quam et nunc constanter me tueri et imposterum etiam favente divino numine diligenter colere velle profi- teor, modo tu quoque iu fovenda et alenda illa partes tuas non deseras. Quod te facturum. omnino spondet mihi magna, quam de virtutibus tuis apud nos excitgsti, fima, cui te minime imparem esse fidem faciunt theses ad disputandum a te pro- positae, de quibus nunc nihil pronuncio, tum quia tempore excludor, tum vero quia in illis nihil non laude et applausu dignum legitur. Modo tempori servirent, quod, quia corruptissimum est, non facile fert monitores. Vale, mi affinis, et amicitiae nostrae fructibus, quoties opus fuerit, utere. [Rossicio, post 4. Sept. 1605.] Konce. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 87. 6. 95.

*) Jaroslav Smiřický ze Smiřic, syn Zikmunda S., byl na učení ve Švýcařích. Oženil se r. 1610 s Annou Alžbětou Zápskou ze Záp. zemřel již dne 16. února 1. 1611 na Skále.

1064. U Brandejského úředníka přimlouvá se za svého poddaného. Na Rosicích 1605, 5. září. (Brandl II. 2. 461.)

1065. Vilémovi z Roupova oznamuje, že poveze mrtvoly svých manželek na Brandýs. Na Rosicích 1605, 5. září. (Brandl II. 2. 462.)

1066. Zdeňkovi z Roupova děkuje, že jest na něho pamětliv. Na Rosicích 1605, 5. září. (Brandl II. 2. 462.)

Archiv Cesky XXVII. 33


Download XMLDownload textManuscript line viewFacsimile