z roku 1605, 1.—5. září. 257
enim eas exspectabam, accensus illarum desiderio ex lectione eruditissimae epistolae,
quam ad nobilissimum virum, singularem amicum meum Vencislaum Budovicium
aliquanto prius dedisti, ita quidem, ut sponte etiam provocaturus te fuissem, si occu-
pationes meae et status rei publicae confusus id permisissent. Judicavi saue deberi
mihi eas quodammodo tum propter simile studium communium litterarum, tum ob
affinitatem non pridem ante contractam; quam prope enim uxor mea te contingeret,
non existimabam te ignorare. Quare cum comparuissent — comparuissent autem ex-
spectatae magis quam speratae — ingenti me laetitia impleverunt; nam ut taceam
clegantiam orationis, dispositionis rationem, verborum et florum copiam, quae enu-
merare supersedeo, ne auribus tuis dare aliquid vel animum dulcediue laudis dele-
nitum capere velle videar: summa illa modestia tua singulari humanitate permixta,
quae per ommes partes epistolae tuac resplendet, ita me affecit, ut merito gavisus
fuerim dari mihi occasionem necessitudinis nostrae amicitiae vinculo tum ampliandac
tum stabiliendae. Non enim minus mihi quam et tibi curae fuit, ut eorum tantum
susciperem amorem, qui et ipsi amore virtutis tenerentur, eos autem mihi coniun-
gerem, qui cum virtute etiam sapientiae studium coniunxissent; sic enim demum
illam firmam. fore iudicabam amicitiam, quae non corruptibilibus et perituris, qui-
buseum ipsa et interire et destrui posset, sed solidis et perpetuis innixa fundamentis
per omnem vitam certa et stabili possessione conservaretur. Cum itaque litterae
tuae amicitiam mihi offerunt, ex qua non caducos et incertos, sed permanentes et
duraturos fructus sperarem, avide illam sum amplexus, quam et nunc constanter
me tueri et imposterum etiam favente divino numine diligenter colere velle profi-
teor, modo tu quoque iu fovenda et alenda illa partes tuas non deseras. Quod te
facturum. omnino spondet mihi magna, quam de virtutibus tuis apud nos excitgsti,
fima, cui te minime imparem esse fidem faciunt theses ad disputandum a te pro-
positae, de quibus nunc nihil pronuncio, tum quia tempore excludor, tum vero quia
in illis nihil non laude et applausu dignum legitur. Modo tempori servirent, quod,
quia corruptissimum est, non facile fert monitores. Vale, mi affinis, et amicitiae
nostrae fructibus, quoties opus fuerit, utere. [Rossicio, post 4. Sept. 1605.]
Konce. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 87. 6. 95.
*) Jaroslav Smiřický ze Smiřic, syn Zikmunda S., byl na učení ve Švýcařích. Oženil se r. 1610 s Annou
Alžbětou Zápskou ze Záp. zemřel již dne 16. února 1. 1611 na Skále.
1064. U Brandejského úředníka přimlouvá se za svého poddaného. — Na Rosicích
1605, 5. září. (Brandl II. 2. 461.)
1065. Vilémovi z Roupova oznamuje, že poveze mrtvoly svých manželek na Brandýs.
— Na Rosicích 1605, 5. září. (Brandl II. 2. 462.)
1066. Zdeňkovi z Roupova děkuje, že jest na něho pamětliv. — Na Rosicích 1605,
5. září. (Brandl II. 2. 462.)
Archiv Cesky XXVII. 33